Page:EBC 1606 04 18 0569.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum R.de Domine, ac voluti frater.
Gratissimae fuerunt mihi litterae tuae, quae memoriam refricarunt filii quondam, et discipuli charissimi, nunc autem amici, et consacerdotis coniunctissimi. Gratum quoque minusculum libri, in quo multa leguntur recondita, et iucunda. Sed nescio an probabitur hominibus doctis, ac praesertim antistitibus sacrae religionis novitas argumenti. Quod tamen non est omnino novum, sed a Io.Calvino, haeretico primario, a cuius viri tam perniciosis sententiis cupio amicos omnes meos quam longissime abesse, iam antea vel excogitatum vel insinuatum, in primo libro Institutionum, cap.XI. Ego interim iudicium suspendam, dum non vacat per continuas meas occupationes librum totum diligenter expendere. Quod ad personam meam attinet, triennio apud Capuanam ecclesiam archiepiscopus resedi. Sed cum ad Urbem venissem comitiorum Pontificiorum causa, et neque novo Pontifici placuisset, ut Capuam redirem, neque mihi piacerei ab ecclesia, cuius cura mihi incumberet, diutius abesse, consilio cum eodem Summo Pontifico communicato, ecclesiam Capuanam dimisi, ut Romanae ecclesiae liberius inservirem. Itaque si quid erit, quod in gratiam tuam mihi sit faciendum, non Capuam, sed Romam litteras tuas deinceps mittes. Vale, et me ut facis ama. Datum Romae, die 18 aprilis 1606.
R.dae Dom. tuae
Sincerus amicus, ac veluti frater
Robertus Card. Bellarminus.

This page contains the following annotations: