Page:EBC 1602 01 10 0214.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:50, 8 November 2017 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 214 (suite) 214 (suite / ginum cultu Controversiam (pr� qua vincala, verbera,atque exilia ter, capitis denique peri...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

214 (suite)

214 (suite

/ ginum cultu Controversiam (pr� qua vincala, verbera,atque exilia ter, capitis denique periculum adire Theodorus non dubitarli) post omnes theologos accuratissime summaque methodo disputatam asseruisti; ut (fremant licei omnes haeretici,) quamvis tua scripta per partes pestilentis cathedrae ministri in Anglia, Germania,ac Batavia, vellicare ac refellere contendant, littus tamen arare, frustraque sudare passim iudicentur, non secus atque si dentem soli do infigant atque infringant. Ea enim est, fuitque semper veritatis vis, ea ecclesiae catholicae constantia., ut angulari lapidi ac petrae Christo inaedificata quasi quidem,aqt everti non possit, et navicula Petri iactari quidem queat, mergi non item. Portae enim inferorum, inquit Veritas, non praevalebunt. Quid autem hic praesid ium sii, res ipsa loquetur, tuque optime iudicabis. Utilissimum san� opus, nisi quid iudicans fallor, piorum bibliothecis, tum vero religiosorum hominum conventibus. Quod scripti genus Collationes postea nominarunt, quales Ioannis Cassiani et S.Ephraem, in tricliniis, cum Marci, Macarii,ac Maximi sermonibus utiliter leguntur, ut animus pia lectione, dum corpus moderate reficitur, pascatur.

Equidem religioni duxi, quidquam interpretis mutare, ne in alieno

opere ingeniosus viderer. Grandiori quidem stylo uaum video, qu�m

hodie theologi soleant, sed vet�rum imitatione assurgere, ut grae-

cus ipse auctor, humoque se tollere, dictione voluit,legende tamen

usuque mollescet oratio. Utinam Epistolarum lib.V eiusdem Studi-

tae, quae Romae in Vaticana,atque Ascanii card. Columnae, quae olim

Sirleti bibliotheca,asservatur, vestro quoque atque illustriss.

card.Baronii beneficio aliquando in apertum referantur. Certe eorum

temporum bistorta, qua tempestate Iconomachorum vis grassata est,

magia magisque claresceret. Theophylacti quoque Bulgarorum episcopi,

Nili item Epistolas, et Isidori Pelusiotae octingentas de scriptu-

rae locis, supra mille ducentas, � Jacobo Billio theologo doctissim^

mo latine donatas, ibidem nimis diu tacere, frustraque efflagitari

deplorandum. Vale praesul ampliss. nosque tuorum in numero clientum

habe. Antverpiae, Quarto Idus Januarii,

.

[B.Theodori Studitae,Abbatta et Confessoris,Sermones Catechetici CXXXIV in anni totius Festa,eiusdemque Testamentum.De Graecis Latini fac

ti,ac notis illustratila Ioanne Livinio Belga Canonico Antwerp. etc. ]