cultu Controversiam (pro qua vincula, verbera, atque exiliater, capitis denique periculum adire Theodorus non dubitarli) post omnes theologos accuratissime summaque methodo disputatam asseruisti; ut (fremant licei omnes haeretici,) quamvis tua scripta per partes pestilentis cathedrae ministri in Anglia, Germania, ac Batavia, vellicare ac refellere contendant, littus tamen arare, frustraque sudare passim iudicentur, non secus atque si dentem soli do infigant atque infringant. Ea enim est, fuitque semper veritatis vis, ea ecclesiae catholicae constantia., ut angulari lapidi ac petrae Christo inaedificata quasi quidem, at everti non possit, et navicula Petri iactari quidem queat, mergi non item. Portae enim inferorum, inquit Veritas, non praevalebunt. Quid autem hic praesid ium sii, res ipsa loquetur, tuque optime iudicabis. Utilissimum sanè opus, nisi quid iudicans fallor, piorum bibliothecis, tum vero religiosorum hominum conventibus. Quod scripti genus Collationes postea nominarunt, quales Ioannis Cassiani et S. Ephraem, in tricliniis, cum Marci, Macarii,ac Maximi sermonibus utiliter leguntur, ut animus pia lectione, dum corpus moderate reficitur, pascatur. Equidem religioni duxi, quidquam interpretis mutare, ne in alieno opere ingeniosus viderer. Grandiori quidem stylo uaum video, quam hodie theologi soleant, sed veterum imitatione assurgere, ut graecus ipse auctor, humoque se tollere, dictione voluit, legende tamen usuque mollescet oratio. Utinam Epistolarum lib.V eiusdem Studitae, quae Romae in Vaticana, atque Ascanii card. Columnae, quae olim Sirleti bibliotheca,asservatur, vestro quoque atque illustriss. card.Baronii beneficio aliquando in apertum referantur. Certe eorum temporum bistorta, qua tempestate Iconomachorum vis grassata est, magia magisque claresceret. Theophylacti quoque Bulgarorum episcopi, Nili item Epistolas, et Isidori Pelusiotae octingentas de scripturae locis, supra mille ducentas, a Jacobo Billio theologo doctissimmo latine donatas, ibidem nimis diu tacere, frustraque efflagitari deplorandum. Vale praesul ampliss. nosque tuorum in numero clientum habe. Antverpiae, Quarto Idus Januarii,
[B. Theodori Studitae, Abbatta et Confessoris, Sermones Catechetici CXXXIV in anni totius Festa, eiusdemque Testamentum. De Graecis Latini facti, ac notis illustratila Ioanne Livinio Belga Canonico Antwerp. etc.]
Page:EBC 1602 01 10 0214.pdf/2
From GATE
This page has been proofread