Page:EBC 1599 0077.pdf/2

From GATE
Revision as of 13:06, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Pontificis in epist. ad Orientales,
et Pelagii XI in epist. ad Benignum. 2° Quemadmodum ex dispensatione Pontificis, unus in dignitate constitutus, duo beneficia etiam quae requirunt personalem residentiam habere potest, ita etiam ex dispensatione Pontificis possunt episcopi abesse per longum spatium temporis a sua ecclesia, quum solam habent potest dico ex dispensatione, ut ante approbaverat Conc.Trident., sess. 7, cap. 4 de reformatione, et Sess. 22, cap. 3, quod semper manet in suo robore; ex dispensatione tamen Pontificis, ut Navarrus exponit, cap. 25, n. 127. Tertio, Pontifex potest mittere episcopum ad aliquod negotium peragendum in remotissimis partibus etiamsi per spatium duorum vel trium annorum perfici non possit; cuius quidem suprema auctoritas super episcopos est satis manifesta. Quarto, licet episcopo subnvenire sua praesentia et industria alteri dioecesi; caritas enim christiana hoc requirit. His igitur habitis casibus, inquiunt licere episcopis abesse a sua ecclesia; contra vero illud quod proponimus, non licere Romano Pontifici admittere absentiam episcoporum, offenditur enim ius divinum de residentia, proferunt in medio nonnullas rationes quae mihi videntur esse Ambrosii Catharini in tractatu de residentia episcoporum. Primo, episcopi immediate recipiunt suam potestatem a Romano Pontifice et non a Deo, et inde sequitur quod praeceptum de residentia a solo Pontifice recipiunt; itaque non esse de iure divino assistere Ecclesiae. Secundo,soli Petro dixit Dominus: Pasce oves meas, ergo solus Pontifex Romanus ex praecepto
Domini praeesse debet suae ecclesiae; aliis
autem episcopio hoc non dixit, igitur ex praecepto Romani Pontificis residere debent in suis ecclesiis. Tertio, multi sunt actus qui soli episcopo conveniunt, ut concionari et conferre ordines sacros et alia; ergo eadem ratione possunt suos actus per ministros et per alios episcopos exercere. Quarto, Papa non potest dispensare in iis quae sunt de iure divino, tamen potest dispensare de residentia episcoporum, quae in sacris Scripturis non reperitur; ergo.

Pontificis in epistolae ad Orientales, et Pelagii XI in epistola ad Benignum. 2° Quemadmodum ex dispensatione Pontificis, unus in dignitate constitutus, duo beneficia etiam quae requirunt personalem residentiam habere potest, ita etiam ex dispensatione Pontificis possunt episcopi abesse per longum spatium temporis a sua ecclesia, quum solam habent potest dico ex dispensatione, ut ante approbaverat Conc.Trident., sess. 7, cap. 4 de reformatione, et Sess. 22, capitulum 3, quod semper manet in suo robore; ex dispensatione tamen Pontificis, ut Navarrus exponit, cap. 25, n. 127. Tertio, Pontifex potest mittere episcopum ad aliquod negotium peragendum in remotissimis partibus etiamsi per spatium duorum vel trium annorum perfici non possit; cuius quidem suprema auctoritas super episcopos est satis manifesta. Quarto, licet episcopo subnvenire sua praesentia et industria alteri dioecesi; caritas enim christiana hoc requirit. His igitur habitis casibus, inquiunt licere episcopis abesse a sua ecclesia; contra vero illud quod proponimus, non licere Romano Pontifici admittere absentiam episcoporum, offenditur enim ius divinum de residentia, proferunt in medio nonnullas rationes quae mihi videntur esse Ambrosii Catharini in tractatu de residentia episcoporum. Primo, episcopi immediate recipiunt suam potestatem a Romano Pontifice et non a Deo, et inde sequitur quod praeceptum de residentia a solo Pontifice recipiunt; itaque non esse de iure divino assistere Ecclesiae. Secundo, soli Petro dixit Dominus: Pasce oves meas, ergo solus Pontifex Romanus ex praecepto Domini praeesse debet suae ecclesiae; aliis autem episcopio hoc non dixit, igitur ex praecepto Romani Pontificis residere debent in suis ecclesiis. Tertio, multi sunt actus qui soli episcopo conveniunt, ut concionari et conferre ordines sacros et alia; ergo eadem ratione possunt suos actus per ministros et per alios episcopos exercere. Quarto, Papa non potest dispensare in iis quae sunt de iure divino, tamen potest dispensare de residentia episcoporum, quae in sacris Scripturis non reperitur; ergo.