Page:EBC 1599 0077.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

Meam autem sententiam, quae mihi verior videtur, salvo semper iuditio Amplitudinis tuae sustinendo, dico primum: Non sine culpa evadere possunt illi episcopi qui absunt ab ecclesiis eorum, quae illis tanquam pastoribus ad greges suos pascendos ac custodiendos commissae sunt; potius enim ii pastores qui greges suos relinquunt, curant se pascere, et commodis suis ac saluti propriae inservire, animarum autem saluti quarum eis cura commissa est, consulere volunt, sed vae pastoribus qui pascunt se ipsos! Quod infirmum fuit non consolidastis, et aegrotum non sanastis, quodconfractum non alligastis, et quod abiectum non reduxistis, et quod perierat non quaesistis, etc. Et: dispersae sunt oves meae, eo quod non est pastor, etc., inquit Dominus per Ezechielem, cap. 34, et paulo infra: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem de manu eorum (sed quomodo quaeso requiras, Domine, gregem tuum de manu eorum pastorum qui et manibus et pedibus procul sunt ab eo) et cessare faciam eos ut ultra non pas gregem meum, nec pascant amplius pastores seipsos, haec dicit Dominus". Haec verba Domini optime quadrant in eos pastores qui relinquunt gregem suum propter commodum proprium; seipsos curare student: greges enim qui in montibus errant et in universo colle excelso, ut inquit Dominus per Ezechielem ubi supra, absentia pastorum errant, propterea audite pas tores verbum Dei; vivo ego, dicit Dominus Deus.etc. eo quod non esset pastor,etc. Absentia igitur pastorum periclitantur greges ne in devastationem bestiarum deveniant. Quam quidem absentiam quantum Deus oderit ac detestatus sit, audiamus Zach., cap. 11: O pastor.et idolum, derelinquens gregem: gladius super brachium eius, et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur. Isti pastores idolis comparantur, quia foris imaginem pastoris ostendunt, sed vere non sunt pastores; nam etsi oculos habeant, tamen non vident; etsi aures habeant, tamen non audiunt flagitia gregis, et simulant,et gregem errare permittunt. Si absint igitur ab ecclesiis suis episcopi qui pastores sunt, nec bene nec