Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/96

From GATE
This page has not been proofread



In quarto tomo Apologia Dauid posterior & liber etiiam posterior de interpellatione Dauid, non videtur esse Ambrosii, tum quia stilus diuersus est & iam antea scripserat mbrosius Apologiam Dauid & libros tres de interpellatione, quorum tertius est de interpellatione Dauid; tum quia auctor posterioris Apologiae negat, adulterium Dauid fuisse verum adulterium & allegorice interpretandum censuit: Ambrosius autem in vera Apologia sua peccatum adulterii confitetur, sed laudat poenitentiam.
In quinto tomo sunt commentaria in epistolas S. Pauli, quae a multis non creduntur Ambrosii, nec sin causa. Primo, quia S. Augustinus, qui libenter & frequenter Ambrosii testimoniis utitur contra Pelagianos, ex his commentariis nulla testimonia petit.
Secundo, quia Pelagius ipse, qui Ambrosii testimonia s. Augustino obiicere solet, ex his commentariis nihil obiicit; cum tamen in his commentariis sint non pauca, quae Pelagii errores continere videntur, ut perspicuum est ex commentariis in epistolam ad Romanos.
Tertio, quia auctor horum commentariorum multa exponit contra sententiam S. Ambrosii, quod plane perspiciet, qui conferre voluerit illud Philipp. 2 »Qui cum in forma Dei esset« explicatum in commentario huius auctoris, cum explicatione Ambrosiana in epist. 47 & lib. 2 de fide cap. 4 & illud 1 Timoth. 1 »Regi seculorum immortali«; explicatum in commentario huius auctoris, cum expositione Ambrosiana lib. 2 de fide cap. 1 & 3 & lib. 3 cap. 2.
Quarto, quia S. Augustinus lib. 4 contra duas epistolas Pelagianorum cap. 4 citat S. Hilarium in expositione illorum verborum ad Rom. 5 »in quo omnes peccauerunt«, & sententia, quam sanctus Augustinus citat, habetur totidem verbis in commentario huius auctoris, non igitur auctor huius commentarii, est Ambrosius, sed Hilarius aliquis non est autem auctor huius operis S. Hilarius Pictauiensis, aut Hilarius Arelatensis; nam iste auctor vixit tempore Damasi, ut ipse testatur in Commentario ad caput 3 prioris ad Timotheum: tempore autem amasi Hilarius Arelatensis, aut natus non erat, aut adolescens erat: sanctus autem Hilarius Pictauiensis obiit anno quinto Valentiniani Imp. ex Hieronymo in Chronico: annus autem quintus Valentiniani erat secundus Damasi, non est autem credibile, in extrema aetate tam ingens opus cudisse Hilarium; & stilus Hilarii cum stilo huius auctoris nihil simile habet: Hilarius vero Arelatensis post Damasi tempora floruit. Credibile igitur est auctorem horum commentariorum esse Hilarium diaconum Romanum, qui Luciferi schissma propagauit, & libros etiam non paucos scipsit, ut sanctus Hieronymus testatur in dialogo contra Luciferianos extremo. Neque irum est, hunc Hilarium