Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/85

From GATE
This page has not been proofread



De sancto Hilario – (355)

Sanctus Hilarius Pictauorum episcopus, S. Athanasii aequalis fuit, & quamuis iam prouectae aetatis Christianus factus, tamen breui in Ecclesiastica doctrina ita profecit, ut Doctor maximus, & Ecclesiae Catholicae columna merito habi- tus sit. Eius opera haec extat:
De Trinitate, libri 12.
Aduersus Constantium Augustum, 1
Ad eundem alter.
Aduersus Auxentium Arianum, 1.
De Synodis aduersus Arianos, 1.
Ad Apram filiam epistola.
Ad eandem Hymnus.
In ma􏰁haeum Commentaria.
In psalmos aliquot explanatio.
De Patris & Filii unitate, 1.
De essentia Patris & Filii, 1.
Ad Augustinum epistolae, 2.
Carmen in Genesim.

Et quidem de libris de Trinitate, De duobus libris aduersus Constantium, De li- bro contra Auxentium, De libro de Synodis, De Commentariis in Ma􏰁haeum & in Psalmos, nulla dubitatio est; horum enim & nemo illis contradixit unquam. De Epistola & Hymno ad Apram filiam Erasmus non solum dubitauit, sed etiam scripsit, notha esse. Caeterum Fortunatus S. Hilarii successor in vita ip- sius disertis verbis scripsit, dedisse sanctum Hilarium epistolam ad Apram fi- liam, & totum argumentum epistolae descripsit, ut non sit dubium, han ipsam quae extat epistola, vere S. Hilarii esse, ut etiam hymnum adiunctum.
De epistolis ad Augustinum extra controuersiam est, eas non esse Hilarii Picta- viensis, sed Hilarii alterius multo recentioris; nam & ipse Augustinus ad quem scribuntur, post Hilarii excessum Christianus factus est.
Pari ratione carmen in Genesim Hilarii esse non potest, cum ad Leonem Papam scriptum sit; sed etsi hoc carmen non sit Hilarii, tamen constat ex Concilio Toletano 4 can. 12 hymnos aliquos S. Hilarii cani in officio ecclesiastico.
De libris duobus, de Patris & Filii unitate & de essentia Patris & Filii non om- nino certus sum, Hilarii ne an alicuius alterius sint; nam S. Hiero-