Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/83"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
+ | <div style="text-align:justify"> | ||
Revision as of 15:32, 1 June 2020
Ab anno Domini 300 ad 400
p. 65
omnia scribendo nimis longam orationem suam facere; alioqui si obiectio illa vim ullam habere, possemus de Scriptoribus Euangeliorum etiam dubitare; multa enim Mahaeus & Marcus omiserunt in vita & rebus gestis Christi referendis, quae Lucas non omisit; multaquoque omisit Lucas quae Mahaeus & Marcus non omiserunt; multa denique & grauissima Ioannes scripsit, quae tres Euangelistae praetermiserunt.
De Symbolo Athanasii Ecclesia ipsa Catholica testimonium perhibet, dum illud sub nomine Athanasii in diuinis officiis recitandum proponit; neque id facti sine ueterum Patrum testimonio. Sanctus enim Augustinus tractatu in Psalm. 120 sic loquitur explicans illud: »Oer duen sik bib uret te«. De hoc sole Pater Athanasius Alexandrinus episcopus ita pulchre locutus est: »Filius, inquit, Dei a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus«.
Tribuuntur sancto Athanasio a nonnullis commentaria in <***> epistolas S. Pauli. Sed ea Theophylacti sunt, non Athanasii.
De Serapione
Serapion episcopus Thmuseos a S. Athanasio ordinatus. Vir fuit S. Antonio charus, ut scribit S. Hieron. in lib. de Script. Eccl.</i. scripsit librum contra Manichaeos, qui extat apud Henricum Canisium tomo quinto antiquae lectionis; scripsit de Psalmorrum titulis, & epistolas ad diuersos; teste sancto Hieronymo in lib. de Script. Eccles. Sed non videntur extare.
De Julio Materno Firmico – (340)
Iulius Maternus Firmicus floruit tempore filiorum Constantini Magni, ad quos scripsit egregium librum de mysteriis & erroribus profanarum religionum. Extat hic liber in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto.
De Lucifero Calaritano – (350)
Lucifer Episcopus Calaritanus Athanasii aequalis, ita zelo fidei catholicae ardens fuit, ut a sancti Patribus, etiam post schisma factum, & sectam Luciferianam post se relictam, non nisi timide & dubitanter arguatur Sanctus Ambrosius in Oratione de obitu Satyri: »Lucifer, inquit, se a nostra tunc temporis communione seiunxerat, quamquam pro fide exulauit, & fidei suae reliquit haeredes«. Sanctus Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem: »Ventum est, inquit, ad asperrimum