Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/80

From GATE
Revision as of 22:06, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " in personam Athanasii & alicuius Ariani; & utrum sit Ab Athanasio, an ab alio scriptus, non facile iudicari potest. <br> Tomi quarti: <br> Quaestiones ad Antiochum Principe...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



in personam Athanasii & alicuius Ariani; & utrum sit Ab Athanasio, an ab alio scriptus, non facile iudicari potest.

Tomi quarti:
Quaestiones ad Antiochum Principem.
De definitionibus theologicis.
Disputatio cum Ario Laodicaeae abita.
Exhortatio ad monachos.
De passione imaginis Domini.
Ad Marcum Papam epistola.
Marci Papae responsio.
Ad Serapionem de sancto Spiritu, epistola.
De unitate Deitate Trinitatis, libri septem.
Synopsis totius Scripturae.

In hoc tomo nihil fere est, quod vere sit Athanasii.
Quaestiones ad Antiochum, Athanasii esse non possunt, nam quaest. 23 ci- tat auctor magnum Athanasium & ab eo dissentit. Quaest. 108 dicit, Romanos esse Francorum genus ex quo apparet, auctorem esse recentem. Franci enim dicuntur omnes occidentales in Regnis Turcarum. Quaest. 129 citatur sanctus Gregorius Theologus, qui tamen posterior est Athanasio. Multo minus Athana- sii sunt quaestiones quadraginta sex, quae in aliis codicibus inueniuntur, nam iis citantur ut antiqui Patres, Epiphanius, Gregorius Nissenus, & alii.
Liber de definitionibus Theologicis non videtur esse sancti Athanasii, quia in cap. de Actu, citat ad confirmandam suam sententiam sanctum Gregorium Nyssenum, his verbis: »Actus« quemadmodum sanctus Gregorium Nyssenum nondum scribere coepisse, quando Athanasius obiit; obiit enim Athanasius sub Valente, Gregorius autem sub Theodosio scribere coepit, ut probabiliter colli- gitur ex lib. sancti Hieronymi de Scrip. Eccles. Scripsit enim eum librum sanctus Hieronymus anno 15 Theodosii ut ipsemet testatur in extremo libro; & in eodem libro dicit, a Gregorio Nysseno lectum sibi fuisse librum, quendam a se compositum, ante paucos annos. Adde quod in hoc libro de definitionibus, tam distincte loquitur auctor de duabus naturis Christi in una hypostasis, ut omnino scripsisse videatur post Concilium Chalcedonense.
Disputatio cum Ario Laodicaeae habita, non potest esse Athanasii vera dispu- tatio: dicitur enim habita anno secundo Constantini &