Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/66"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
<div style="text-align:justify">
  
  

Revision as of 14:02, 1 June 2020

This page has not been proofread



e quibus extat solum epistola ad Fabium, siue Flauianum Antiochenum episcopum, sed non integra, apud Eusebium lib. 6 hist. cap. 35 & alia breuis ad Lupicinum, tomo 1 Bibliothecae S. Patrum & aliae duae inter epistolas S. Cypriani.


De S. Sixto secundo

Sixto II Pontifex & martyr dicitur scripsisse librum sententiarum, siue prouerbiorum, qui citatur a S. Augustino lib. De natura & gratia cap. 64 & extat in tomo 5 Bibliotheca S. Patrum, edit. 2.
Caeterum liber ille falso tribuitur S. Sixto martyri, cum sit Sixti philosophi ethnici, ut S. Hieronymus demonstrat in epist. ad Ctesiphontem & in cap. 22 Hieremiae, & in cap. 18 Ezechielis. & S. Augustinus lib. 2 »Retractationum« cap. 42 retractat locum citatum ex libro De natura & gratia. Denique Gelasius in Concilio 70 Episcoporum reprobat librum Prouerbiorum sub nomine S. Sixti ab haereticis conscriptum; dicit autem ab haereticis conscriptum, quia Ruffinus cum librum plenum erroribus conuertit ex Graeco & S. Sixto a􏰁ribuit.


De S. Cypriano – (250)

Sanctus Cyprianus vir eloquentissimus & sanctissimus, sub Valeriano & Gallieno martyrium passus est, teste S. hieronymo in lib. De Script. Eccles. sed in Episcopum promotus fuit temporibus Fabiani Papae, & Philippi Imp. proinde sedit temporibus Fabiani, Cornelii, Lucii, Stephani, & Sixti, Pontificum Romanorum. Opera eius multa extant, sed non omnia indubitata: primo igitur catalogum texems operon indubitatorum.
Opera S. Cypriani indubitata:
Epistolarum libri quatuor, quas Pamelius ordine temporum digessit & sunt numero 83.
De habitu Virginum, tractats unus, 1
De lapsis, 1
De simplicitate Praelatorum, siue de unitate Ecclesiae, 1
De oratione Dominica, 1
Contra Demetrianum, 1
De idolorum vanitate, 1
De mortalitate, 1