Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/54

From GATE
Revision as of 09:23, 16 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 36



Deinde in secunda epistola cap. 8 scribit auctor a se baptizatum Stephanum regem, & quendam alium tyrannum cum satrapis suis. Atqui tempore apostolorum & etiam tempore Decii imperatoris, non habuit Gallia ullos reges, sed imperio Romano subiecta erat. Primum enim regem, Romanis expulsis, fuisse in Gallia Clodionem Comatum Pharamundi filium post annum Domini 400 testantur omnes historici, Gregorius Turronicus libro 2 cap. 9 qui eum vocat Clogionem, Ado Viennensis, abbas Urspergensis, Aimoinus, Paulus Aemilius, Robertus Gaguinus, Papirius Massonius & alii.
Tertio, dicit idem auctor eodem loco, templa idolorum euersa fuisse & ecclesias aedificatas auctoritate regia ipso suo tempore, quae videntur manifeste falsa, certe pugnant cum historiis Gregorii Turronici, Adonis & aliorum.
Quarto, in epistola eadem cap. 9 citantur verba scripturae Geneseos secundum S. Hieronymi versionem, quod etiam in utraque epistola passim cernitur. Id vero signum est apertissimum nouitatis.
Quinto, in eadem epistola cap. 13 scribit auctor se interfuisse cum aliis discipulis quando Iudas osculo Dominum prodidit. Atqui hoc videtur repugnare euangelio, siquidem Marcus, cap. 14 & Lucas, cap. 22 dicunt Christum cum duodecim ultimam coenam celebrasse & cum eisdem in hortum ingressum, ac deinde Iudae obuiam iuisse.
Sexto, in epistola eadem, cap. 8 dicit, Valeriam quandam in ipsa Gallia martyrio coronatam. Id Vero repugnat Sulpitio libro 2 sacrae historia, & Gregorio Turronico, libro 1 cap. 28 historiae Francorum, qui scribunt, temporibus M. Antonini primum intra Gallias martyria visa.
Multa sunt alia, quae his epistolis fidem detrahere videntur. Alioqui autem piae sunt, & ex iis non pauca dogmata ecclesiastica confirmari possent aduersus nostri temporis haereticos, si de tempore, quo scriptae sunt, plane constaret.


[51.] De Abdia Babylonio

Abdias Babylonius, unus ex discipulis Domini fuisse dicitur. Sed vitae apostolorum, quae sub nomine eius circumferuntur, fabulis similiores sunt quam verae narrationi. Sed neque eius Abdiae, aut libri eius ullam in veteribus mentionem inuenio.


[52.] De presbyteris Achaiae, qui sancti Andrea passionem scripserunt

Extat Passio S. Andreae apostoli sub nomine presbyterorum Achaiae, qui dicunt se scripsisse ea quibus ipsi interfuerunt. Audiui ali-