Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/53

From GATE
Revision as of 10:28, 16 June 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1 ad 100

p. 35



Ferebatur & una ad B. Paulum, sed ab omnibus merito reiecta est.
De caeteris operibus viri docti & catholici nihil dubitant. Soli haeretici Lutherani & quidam scioli, Erasmus, Valla & pauci alii, opera supra numerata negant esse sancti Dionysii Areopagitae.
Sed (ut alia nunc omitt􏰁am) ad auctoritatem his operibus conciliandam satis esse debet, quod haec opera probentur a sancto Gregorio papa homilia 34 in euangelia, a sancto Martino papa & martyre in concilio Romano, a sancto Agathone pontifice, in epistola ad imperatorem Constantinum IV, & a Nicolao I in epistola ad Michaelem imperatorem. Item a Concilio VI generali Act. 4 & a Concilio VII Act. 2. Denique a sanctis doctoribus plurimis, qui in haec opera, tamquam germana sancti Dionysii Areopagitae, commentaria scripserunt, ut a sancto Maximo Monacho, a S. Thoma & aliis.
Quod autem ante sanctum Gregorium Romanum nemo horum operum nomine S. Dionysii Areopagitae meminerit, causa videtur esse, quod alicubi latuerint, ut multa alia saepe longo tempore delitescunt, & circa tempora Sancti Gregorii reperta fuerint.
Quod enim quidam dicunt, citari nominatim haec opera ab Origene homilia quadam in primum caput Ioannis, & ab Athanasio in quaestionibus ad Antiochum quaest. 8 nihil efficit, nam in homilia illa nominantur Ariani, qui diu post Origenem exorti sunt, & in quaesitionibus ad Antiochum nominantur auctores ipso Athanasio posteriores, ex quo sequitur ut illa testimonia esse non possint Origenis, vel Athanasii, sed recentiorum auctorum.
Scribunt quidem Liberatus abbas in Breuiario cap. 10 & Anastasius Bibliothecarius in epistola ad Carolum Caluum imperatorem citari Dionysium Areopagitam a Ioanne Chrysostomo & Cyrillo Alexandrino, sed quae illi citant, non inueniuntur in locis citatis.


[50.] De S. Martiale episcopo Lemouicensi

Sanctus Martialis primus episcopus Lemouicensis, dicitur scripsisse duas epistolas, unam ad Burdegalenses, alteram ad Tolosanos, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum. Sed multa sunt quae eas epistolas supposititias esse indicare videantur.
Primum enim auctor harum epistolarum dicit, se cum Christo vixisse, antequam crucifigeretur. Martialis autem episcopus primus Lemouicensium, missus fuit ad eam urbem, Decio Augusto & Grato Coss. anno Domini 254, ut Gregorius Turronicus testatur libro 1 historiae cap. 10 quare necesse est, vel Martialem vixisse ferme 300 annis, vel titulum epistolarum esse falsum, qui auctorem praereft Martialem episcopum Lemouicensem, vel Epistolas esse confictas.