Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/53

From GATE
Revision as of 17:48, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Ferebatur & una ad B. Paulum, sed ab omnibus merito reiecta est. De caeteris operibus viti docti & Catholici nihil dubitant. Soli haeretici Luthe- rani & quidam scioli, Eras...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ferebatur & una ad B. Paulum, sed ab omnibus merito reiecta est. De caeteris operibus viti docti & Catholici nihil dubitant. Soli haeretici Luthe- rani & quidam scioli, Erasinus, Valla & pauci alii, opera supra numerata negant esse sancti Dionysii Areopagitae.
Sed (ut alia nunc omi􏰁am) ad auctoritatem his operibus conciliandam satis esse debet, quod haec opera probentur a sancto Gregorio Papa hom. 34 in Euangelia, a sancto martino Papa & martyre, in Concilio Romano, a sancto Agathone Pontifice, in epistola ad Imperatorem Constantinum IV & a Nicolao I in epist. ad Michaelem Imperatorem. Item a Concilio VI generali Act 4 & a Concilio VII Act. 2. Denique a sanctis Doctorius plurimis, qui in haec opera, tamquam germana sancti Dionysii Areopagitae, commentaria scripserunt, ut a sancto Maximo Monacho, a S. Thoma & aliis.
Quod autem ante sanctum Gregorium Romanum nemo horum operum no- mine S. Dionysii Areopagitae meminerit: causa videtur esse, quod alicubi latuerint, ut multa alia saepe longo tempore delitescunt; & circa tempora Sancti Gregorii reperta fuerint.
Quod enim quidam dicunt, citari nominatim haec opera ab origene homilia quadam in primum caput Ioannis, & ab Athanasio in quaestionibus ad Anti- ochum quaest. 8 nihil efficit: nam in homilia illa nominantur Ariani, qui diu post Origenem exorti sunt; & in quaesitionibus ad Antiochum nominantur auctores ipso Athanasio posteriores: ex quo sequitur ut illa testimonia esse non possint Origenis, vel Athanasii, sed recentiorum auctorum.
Scribunt quidem Liberatus Abbas in Breuiario cap. 10 & Anastasius Bibliothe- carius in epist. ad Carolum Caluum Imper. citari Dionysium Areopagitam a Ioan. Chrysostomo, & Cyrillo Alexandrino, sed quae illi citant, non inueniun- tur in locis citatis.


De S. Martiale episcopo Lemouicensi

Sanctus Martialis primus episcopus Lemouicensis, dicitur scripsisse duas epis- tolas, unam ad Burdegalenses, alteram ad Tolosanos, quae extant in Bibliot- heca sanctorum Patrum. Sed multa sunt quae eas epistolas supposititias esse indicare videantur.
Primum enim auctor harum epistolarum dicit, se cum Christo vixisse, ante- quam crucifigeretur: Martialis autem epistopus primus Lemouicensium, mis- sus fuit ad eam urbem, Decio Augusto & Grato Coss. anno Dom. 254 ut Grego- rius Turronicus testatur lib. 1 hist. cap. 10 quare necesse est, vel Martia- lem vixisse ferme 300 annis, vel titulum epistolarum esse falsum, qui auctorem praereft Martialem Episcopum Lemouicensem, vel Epistolas esse confictas.