Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/49"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:

<references/> {{TurnPage}}

Ab anno Domini 1 ad 100

p. 31

Revision as of 13:52, 1 June 2020

This page has not been proofread

Ab anno Domini 1 ad 100

p. 31

ad Hebraeos perquam simillimae. Unde S. Irenaeum lib. 3 cap. 3 Clementem Alexandrinum lib. 7 Stromat. Eusebium lib. 3 hist. cap. 12 & S. Hieronymum in libro de Script. Eccles.
Epistola posterior ad Corinth. neque extat, neque ab Ecclesiis probatur, ut S. Hieronymus testatur loco notato.
Epistolae quinque quae nunc extant, non carent scrupulo. Nam constat, S. Iacobum, ad quem scribuntur duae epistolae, obiisse multo ante S. Petrum & tamen in iis significatur Iacobo mors s. Petri. Sed forte epistolae scriptae sunt ad Simeonem fratrem Iacobi, non ad ipsum Iacobum. In epistola quinta laudatur communitas omnium rerum, etiam uxorum; & totus hic locus desumptus est ex lib. 10 Recognitionum, ubi haec dicuntur a Faustiniano Ethnico, & a sancto Clemente refutantur. Sed forte haec irrepserunt & in codice Vaticano non inueniuntur.
Scripsisse Clementem alias quoque epistolas, praeter illam celebrem ad Corinthios, testatur S. Hieronymus in lib. 1 aduersus Iouinianum, ubi dicit, Clementem in suis epistolis omnem pene sermonem de virginitatis puritate contexere; quas laudes virginitatis in epistolis, quae extant, non reperimus.
De Recognitionibus eiusdem Clementis non habeo aliquid certi, quamuis non pauca utilia documenta contineant, & a viris doctis aliquando citentur: tamen probabile existimo, vel non esse Clementis, vel esse idem opus cum eo, quod Itinerarium, vel Circuitus Petri aliqui vocant: ad quod opus, teste Epiphanio haeres. 30 Clemens ipse testatur, Circuitus Petri a se conscriptos, ab haereticis deprauatos fuisse. Vere enim in Recognitionibus describuntur itinera S. Petri & sancti Clementis & admiscentur disputationes ex media Platonis philosophia depromptae, quas nullo modo credibile est S. Petri esse.
Quod si Recognitionum & Itinerarii idem sit opus, satis constabit, esse apocryphum. Itinerarium enim inter apocrypha retulerunt sanctus Athanasius in Synopsi, sanctus Gelasius in Concilio romano, unde extat caput, sancta Romana. dist. 16 & Leo IX in epistolis aduersus Nicetam. Verum quidem est, Recognitionum numerari libros decem & Itinerarii libros octo; sed facile fuit corruptoribus addere vel minuere, vel mutare.
De libris Constitutionum Apostolicarum, quae Clemetni auctori tribuuntur; idem fere iudicium fieri debet, ac de libris Recognitionum. Multa enim in illis utilia sunt & a Graecis veteribus magni fiunt; sed in Ecclesia Latina nullum fere nomen habent; & ipsi etiam posteriores Graeci in Concilio Trullano can. 2 improbant has constitutiones, ut ab haereticis deprauatas. Audio Aethiopes his constitutionibus uti, ut vere Apostolicis, & ea