Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/46"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 20: Line 20:

Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam.

Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de scriptoribus ecclesiasticis dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait, »Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam«, &c. Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti pii Romani Pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quoniam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.

Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de scriptoribus ecclesiasticis dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait:

»Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam«, &c.<ref>

Rm 16,14.

</ref>

Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti pii Romani Pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quoniam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.

Non videtur autem fieri posse ut Hermes frater Pii Pontificis ille sit, quem Apostolus salutari iuserat in epist. ad Romanos: nam inter illam salutationem, & Pontificatum Pii, intercedunt, ut minimum, anni centum, & qui salutabatur ab Apostolo, non erat infans recens natus,

Revision as of 12:32, 13 June 2020

This page has not been proofread

De scriptoribus ecclesiasticis

p. 28

[42.] De S. Luca euangelista – 44

Sanctus Lucas euangelista, sancti Pauli comes & sectator, vixit annos octoginta quatuor, uxorem non habens, scripsitque duo sacra volumina, euangelium & acta apostolorum, testis Hieronymus in libro de scriptoribus ecclesiastis. Neque de his ulla controuersia est.

[43.] De auctore libri qui Pastor inscribitur

Hermam siue Hermes librum scripsit apud veteres valde celebrem, quem inscripsit, Pastorem. Is liber quamuis a sancto Hieronymo in lib. de scriptoribus ecclesiasticis utilis esse dicatur, & nomine scripturae a sancto irenaeo lib. 4 cap. 37 citetur; & ab aliis antiquissimis Scriptoribus, ut Clemente Alexandrino & Origene in testimonium adducatur; tamen nunquam fuit in canone sanctorum & diuinorum librorum: nam Gelasius in Concilio Romano inter apocrypha scripta illum reiecit, & sanctus Hieronymus in prologo Galeato; & sanctus Athanasius in libro de decretis Nicaenae Synodi, & Eusebius lib. 5 hist cap. 3 dicunt hunc librum non esse in canone; quod idem scripsit Tertullianus in lib. de pudicitia.
Quamuis autem hic liber multa utilia habeat, ut sanctus Hieronymus scribit: habet tamen etiam aliqua noxia, ut de unica poenitentia secundum errores Nouatianorum, quibus hic liber omnino fauere videtur: ut etiam illud de duobus geniis, siue de duobus Angelis, uno bono & altero malo, singulis hominibus a Deo tributis; quem errorem ex hoc auctore accepit Io. Cassianus, eumque posuit in tertia decima collatione cap. 12 & ante eum Origenes hom. 35 in Lucam.
Quis autem iste Hermam fuerit, non parua quaestio est. Nam Origenes in cap. 16 ad Romanos, eusebius lib. 3 hist. cap. 3 & sanctus Hieronymus in lib. de scriptoribus ecclesiasticis dicunt, hunc esse illum Hermam, quem salutari iubet Apostolus in epist. ad Romanos cap. 16 cum ait: »Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam«, &c.[1] Damasus autem, siue potius Anastasius Bibliothecarius in vitis Pontificum, quae habentur ad initium primi tomi Conciliorum, scribit, Hermam, siue Hermetem, auctorem libri Pastoris, fuisse fratrem sancti pii Romani Pontificis, & librum appellatum esse Pastorem, quoniam Angelus in habitu Pastoris Hermeti apparuerat, & ut ea scribere, quae illi reuelauerat, iusserat.

1. Rm 16,14.