Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/260"
(→Not proofread: Created page with " De Antonio Bonfinio – 1500
Ioannes Trithemius, natione Germanus, abbas Spanhemensis, ordinis sancti Benedicti, viuebat anno 1500 & obiit anno 1519 aetatis suae 57. <...") |

Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||

Line 7: | Line 8: | ||

− | Scripsit opera plurima, sed notiora sunt historica, quae simul edita sunt | + | Scripsit opera plurima, sed notiora sunt historica, quae simul edita sunt Francofurti anno 1600. |

Scripsit igitur: | Scripsit igitur: | ||
Line 32: | Line 33: | ||

− | Iacobus Vvimphelingius presbyter ecclesiae Spirensis, orator, poeta & | + | Iacobus Vvimphelingius presbyter ecclesiae Spirensis, orator, poeta & historicus non contemnendus, viuebat anno Dom. 1500. Scripsit praeter alia epitomem rerum gestarum per Germaniam. |

Line 48: | Line 49: | ||
Thomas de Vio, patria Caietanus, ordinis Praedicatorum prior generalis, ac postea Cardinalis presbyter a Leone decimo creatus, vir fuit summi ingenii, nec minoris pietatis. Viuebat anno Dom. 1500 & obiit anno Dom. 1534 aetatis 66. | Thomas de Vio, patria Caietanus, ordinis Praedicatorum prior generalis, ac postea Cardinalis presbyter a Leone decimo creatus, vir fuit summi ingenii, nec minoris pietatis. Viuebat anno Dom. 1500 & obiit anno Dom. 1534 aetatis 66. | ||

− | Scripsit Commentaria in omnem sacram scripturam, praeterquam in | + | Scripsit Commentaria in omnem sacram scripturam, praeterquam in prophetas & in apocalypsim. |

Revision as of 22:24, 1 June 2020
De Antonio Bonfinio – 1500
Ioannes Trithemius, natione Germanus, abbas Spanhemensis, ordinis sancti Benedicti, viuebat anno 1500 & obiit anno 1519 aetatis suae 57.
Scripsit opera plurima, sed notiora sunt historica, quae simul edita sunt Francofurti anno 1600.
Scripsit igitur:
De illustribus viris Fermanis.
De illustribus viris ordinis sancti Benedicti.
De scriptoribus ecclesiasticis.
Chronicum monasterii Hirsaugiensis.
Chronicum monasteriii Spanchemensis.
De ordine Francorum.
De successione Ducum Bauariae & Comitum Palatinorum.
Scripsit etiam epistolas, sermones & uaria opera spiritualia. Denique scripsit de septem secundis intelligentiis orbem mouentibus & opus inscriptum steganographiam, id est, occultam scriptionem, quod opus prohibitum merito est, cum sit plenum perniciosis dogmatibus ad magiam pertinentibus, quod & ipse agnouit & confessus est.
De Iacobo Vvimphelingio – 1500
Iacobus Vvimphelingius presbyter ecclesiae Spirensis, orator, poeta & historicus non contemnendus, viuebat anno Dom. 1500. Scripsit praeter alia epitomem rerum gestarum per Germaniam.
De Baptista Mantuano – 1500
Baptista Mantuanus, ordinis Carmelitarum prior generalis, poeta fuit doctus & pius & multa carmina scripsit in lauds sanctorum. Viuebat anno Dom. 1500.
De Thoma Caietano – 1500
Thomas de Vio, patria Caietanus, ordinis Praedicatorum prior generalis, ac postea Cardinalis presbyter a Leone decimo creatus, vir fuit summi ingenii, nec minoris pietatis. Viuebat anno Dom. 1500 & obiit anno Dom. 1534 aetatis 66.
Scripsit Commentaria in omnem sacram scripturam, praeterquam in prophetas & in apocalypsim.