Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/239

From GATE
Revision as of 23:16, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " In Genesim.
In Exodum.
In Prouerbia Salomonis.
In Apocalypsim S. Ioannis.
Dialogum inter episcopum & presbyterum.
Sermones varios.
Regulas ad d...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

In Genesim.
In Exodum.
In Prouerbia Salomonis.
In Apocalypsim S. Ioannis.
Dialogum inter episcopum & presbyterum.
Sermones varios.
Regulas ad discernendum peccatum lethale a veniali.

De obitu eius variant sciptores. Alii volunt obiisse anno 1317, alii 1397, alii 1428.

De Ioanne Rusbrochio – 1380

Ioannes Rusbrochius, natione Belga, prior Monasterii Vallis Viridis, vir diuinae contemplationi addictissimus, scripsit lingua sua patria, varia opera, quae in Latinam linguam conuersa, edita sunt Coloniae anno Dom. 1552.
Sunt autem haec:

Summa totius vitae spiritualis.
Speculum salutis aeternae.
Commentaria in tabernaculum Mosis.
Tractatus de praecipuis virtutibus.
Liber de fide & iudicio.
De quatuor tentationibus.
De septem custodiis.
De septem gradibus amoris.
De nuptiis spiritualibus libri.

Viuebat hic auctor anno Domini 1390.
Hunc etiam doctorem carpsit Io. Gerson & defendit Dionysius Carthusianus. Id enim accidere solet iis qui scribunt de mystica Theologia, ut eorum dicta ab aliis reprehendantur, ab aliis laudentur, quia non eodem modo ab omnibus accipiuntur.

De Baldo – 1390

Baldus Ubaldus, natione Italus, patria Perusinus, celeberrimus iureconsultus, ac Bartli quondam auditor.
Scripsit praeter ea quae ad ius ciuile pertinent.
Commentaria in libros Decretalium.

Obiit anno Domini 1420.