Scripsit horologium sapientiae.
Librum de nouem rupibus.
Meditationes de passione Domini & alia. Viuebat anno 1340.
De Roberto Holkoth – 1349
Robertus Holkoth, natione Anglus, professione Dominicanus, scripsit in li- brum Sapientiae lectiones 213.
Item lecturam in Cantica canticorum & in septem priora capita Ecclesiastici.
Scripsit etiam Commentaria in quatuor libros Magistri sententiarum & alia quaedam. Cloruit circa annum Dom. 1349.
De Thoma Argentinensi – 1350
Thomas de Argentina, natione Germanus, ordinis sancti Augustini prior gene- ralis, vixit tempore Clementis VI & Innocentii VI & obiit Viennae anno 1357.
Scripsit Commentaria in Magistri sententiarum libros.
Scripsit etiam quaestionum e sacris scripturis solutiones.
Sermones & epistolas & librum Meditationum.
De Nicolao Cabasila – 1350
Nicolaus Cabasilas Graecus, vixit tempore Io. Cantacuzeni Imperatoris, vel po- tius Tranni. Fuit vir valde doctus & archiepiscopus Thessalonicensis, sed schis- maticus. Scripsit tomos sex de vita in Christo, qui Latine impressi sunt Ingols- tadii. Extant etiam libri de tribus Sacramentis, baptismo, unctione & eucharis- tia, impressi ibidem. Extat explicatio liturgiae apud Bignaeum in bibliotheca patrum tomo 6 edit. 2 ex qua caput 29 & 30 omnino expungenda essent, vel cautissime legenda. Denique praeter alia multa scripsit de processione Spiri- tus sancti contra Latinos, ubi se hostem ecclesiae aperte demonstrat. Sed hunc librum impressum non vidi.
De Gregorio Ariminensi – 1350
Gregorius Ariminensis, aequalis fuit Thomae Argentinensis & eiusdem ordinis S. Augustini prior generalis. Scripsit commentarium in primum & secundum librum magistri sententiarum. Scripsit etiam in epistolas S. Pauli & in episto- lam S. Iacobi.