Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/235

From GATE
Revision as of 09:15, 4 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1300 ad 1400

p. 217



Scripsit Horologium sapientiae.
Librum De nouem rupibus.
Meditationes de passione Domini & alia. Viuebat anno 1340.


[289.] De Roberto Holkoth – 1349

Robertus Holkoth, natione Anglus, professione Dominicanus, scripsit in librum Sapientiae lectiones 213.
Item Lecturam in Cantica canticorum & in septem priora capita Ecclesiastici.
Scripsit etiam Commentaria in quatuor libros Magistri Sententiarum & alia quaedam. Floruit circa annum Domini 1349.


[290.] De Thoma Argentinensi – 1350

Thomas de Argentina, natione Germanus, ordinis sancti Augustini prior generalis, vixit tempore Clementis VI & Innocentii VI & obiit Viennae anno 1357.
Scripsit Commentaria in Magistri Sententiarum libros.
Scripsit etiam Quaestionum e sacris scripturis solutiones.
Sermones & epistolas & librum Meditationum.


[291.] De Nicolao Cabasila – 1350

Nicolaus Cabasilas Graecus, vixit tempore Ioannis Cantacuzeni imperatoris, vel potius Tyranni. Fuit vir valde doctus & archiepiscopus Thessalonicensis, sed schismaticus. Scripsit tomos sex De vita in Christo, qui Latine impressi sunt Ingolstadii. Extant etiam libri De tribus sacramentis, baptismo, unctione & eucharistia, impressi ibidem. Extat Explicatio liturgiae apud Bignaeum in Bibliotheca Patrum tomo 6 editionis 2, ex qua caput 29 & 30 omnino expungenda essent, vel cautissime legenda. Denique praeter alia multa scripsit de processione Spiritus sancti contra Latinos, ubi se hostem ecclesiae aperte demonstrat. Sed hunc librum impressum non vidi.


[292.] De Gregorio Ariminensi – 1350

Gregorius Ariminensis, aequalis fuit Thomae Argentinensis & eiusdem ordinis S. Augustini prior generalis. Scripsit Commentarium in primum & secundum librum Magistri Sententiarum. Scripsit etiam in epistolas S. Pauli & in epistolam S. Iacobi.