Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/224

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 206



De Ruperto de Russia – 1280

Gulielms Durantes, dictus speculator, natione Vasco, episcopus Mimatensis, iure consultus insisgnis, scripsit Speculum in tria volumina distinctum ad Cardinalem Orthobonum, qui fuit postea Hadrianus Papa V. Scripsit etiam rationale diuinorum officiorum libris octo & Repertorium iuris & Commentaria in canones Concilii Lugdunensis. Viuebat tempore Nicolai III pontificis anno Dom. 1280.


De Guidone Archidiacono – 1283

Guido Baifius, archidiaconus Bononiensis, scripsit Commentarium in Decretum Gratiani, quod Rosarium appellauit. Scripsit etiam in epistolas Decretales; claruit anno 1283.


De Aegidio Romano – 1290

Aegidius Romanus ex nobili familia Columnensium, ordinis S. Augustini prior generalis, ac postea archiepiscopus Bituriensis, S. Thomae auditor & eius doctrinae defensor acerrimus, plurima scripsit tum Philosophica, tum theologica; sed magna exx parte non extant, nisi manuscripta in variis bibliothecis. Quae extant theologica impressa, haec sunt:

In primum & secundum sententiarum commentaria.
In exameron libri duo.
In Cantica canticorum lectiones nouemdecim.
In epistolam ad Romanos lectiones.
In cap. Firmiter & in cap. Marthae expositio.
In orationem Dominicam & salutationem angelicam explanatio.
Tractatus de corpore Christi, de dstinctione articulorum fidei, & de arca Noe.
Theoremata de sacrametno altaris & de corpore Christi.
Tractatus de renunciatione papae.