Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/218

From GATE
Revision as of 21:46, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De S. Thoma Aquinate – 1265 <br> Sanctus Thomas Aquinas, natione Italus, patria Neapolitanus, professione re- ligiosus, ordinis praedicatorum, illustris genere, sed illus...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De S. Thoma Aquinate – 1265

Sanctus Thomas Aquinas, natione Italus, patria Neapolitanus, professione re- ligiosus, ordinis praedicatorum, illustris genere, sed illustriur sanctitate & sa- pientia, natus est anno Domini 1224 & obiit anno 1272 quo anno obiit etiam sanctus Bonauentura, eius amicissimus, sed hic mense Martio, ille mense Iu- lio.
Eius opera (ut sanctus Hieronymus de sancto Cypriano scripsit) sole sunt cla- riora, ut superuacaneum videatur eorum indicem texere. Describam eorum indicem ex Romana editione, quae iussu Pii quinti pontificis maximi confecta censetur omnium optima. Tomi sunt septemdecim.

Primus tomus continet vitam B. Thomae & commentaria in libros Periherme- nias & Posteriorum analyticorum.

Secundus tomus continet Commentaria in libros octo hysicorum, in lib. 4 de coelo & mundo & in lib. 2 de generatione.

Tertius tomus continet Commentaria in lib. 4 Meteororum, in lib. de anima & in parua naturalia.

Quartus tomus continet Commentaria in lib. 12 Metaphysicorum, Tractatum de ente & essentia, cum Commentariis Card. Caietani, & Expositionem in li- brum de casis.

Quintus tomus continet Commentaria in libos 10 Ethicorum & in libros 8 Po- liticorum.

Sextus tomus continet Commentaria in primum & secundum sententiarum.

Septimus tomus continet Commentaria in tertium & quartum sententiarum.

Octauus tomus continet Quaestiones disputatas & Quodlibeta.

Nonus tomus continet Summam contra gentiles cum Commentariis Francisci Ferrariensis.

Decimus tomus continet primam partem summae Theologiae cum Commen- tariis Card. Caietani & expositionem S. Dionysii de diuinis nominibus.

Undecimus tomus continet primam secundae & secundam secundae cum com- mentariis Card. Caietani.

Duodecimus tomus continet tertiam partem cum Commentariis Card. Caieta- ni.

Tertius decimus tomus continet Commentarium in Iob, in primam quinquage- nam Psalmorum, in Cantica canticorum, in isaiam, in hieremiam & Threnos.
Quartus decimus tomus continet Commentaria in Ma􏰁haeum & in Ioannem.