Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/212

From GATE
Revision as of 21:30, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " tandem typis mandata est. Obiit senex admodum Barcinonae anno Dom. 1275 illustris vitae sanctitate & miraculorum gloria, & nostro tempore, ac me ipso praesente, in sanctorum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



tandem typis mandata est. Obiit senex admodum Barcinonae anno Dom. 1275 illustris vitae sanctitate & miraculorum gloria, & nostro tempore, ac me ipso praesente, in sanctorum numerum relatus est a Clemente octauo summo pon- tifice, anno Dom. 1601.


De Gulielmo Antisiodorensi – 1240

Gulielmus Antisiodorensis episcopus hoc seculo scripsit summam theologi- cam scholastico more, distinctam in libros, tractatus, capita & quaestiones. Una eius sententia notari solet, ut singularis, quod videlicet merita hominum ius- torum prius & principalius a fide quam a charitate dependeant. Sic enim decet libro tertio, tractatu duodecimo, capite primo, quaestione secunda & capite se- cundum quaestione prima. Et quamuis ipse fidem praedicet longe alio sensu, quam Lutherani faciant, tamen sententia eius, hoc potissimum tempore vitan- da esse videtur. Vide, si placet, quae scripsimus libro quinto de iustificatione cap. 15.


De Gulielmo Pasisiensi – 1240

Gulielmus episcopus Parisiensis viuebat anno Dom. 1240ut colligitur ex articu- lis quibusdam ab ipso hoc anno damnatis, qui habentur in additione ad libros sententiarum Petri Lombardi.
Vir fuit admodum pius & doctus, eius opera haec extant Venetiis excusa:
De sancta Trinitate, lib. 1.
De primo principio, 1.
De sacramentis, 1.
Cur Deus homo, 1.
Summa virtutum, 1.
Summa vitiorum, 1.
De fide & legibus, 1.
De bono & malo, 1.
De uniuerso, 6.
De professione nouitiorum, 1.
De dono scientiae, 1.
De operibus virtutum, 1.
De remediis tentationum, 1.
De pluralitate beneficiorum, 1.
De claustro animae, 1.
De rhetorica diuina, 1.
De poenitentia, 1.