Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/212

From GATE
Revision as of 11:59, 23 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 194



tandem typis mandata est. Obiit senex admodum Barcinonae anno Domini 1275 illustris vitae sanctitate & miraculorum gloria, & nostro tempore, ac me ipso praesente, in sanctorum numerum relatus est a Clemente octauo summo pontifice, anno Domini 1601.


[328.] De Gulielmo Antisiodorensi – 1240

Gulielmus Antisiodorensis episcopus hoc seculo scripsit summam theologicam scholastico more, distinctam in libros, tractatus, capita & quaestiones. Una eius sententia notari solet, ut singularis, quod videlicet merita hominum iustorum prius & principalius a fide quam a charitate dependeant. Sic enim decet libro tertio, tractatu duodecimo, capite primo, quaestione secunda & capite secundum quaestione prima. Et quamuis ipse fidem praedicet longe alio sensu, quam Lutherani faciant, tamen sententia eius, hoc potissimum tempore vitanda esse videtur. Vide, si placet, quae scripsimus libro quinto de iustificatione cap. 15.


[329.] De Gulielmo Parisiensi – 1240

Gulielmus episcopus Parisiensis viuebat anno Dom. 1240ut colligitur ex articulis quibusdam ab ipso hoc anno damnatis, qui habentur in additione ad libros sententiarum Petri Lombardi.
Vir fuit admodum pius & doctus, eius opera haec extant Venetiis excusa:
De sancta Trinitate, lib. 1.
De primo principio, 1.
De sacramentis, 1.
Cur Deus homo, 1.
Summa virtutum, 1.
Summa vitiorum, 1.
De fide & legibus, 1.
De bono & malo, 1.
De uniuerso, 6.
De professione nouitiorum, 1.
De dono scientiae, 1.
De operibus virtutum, 1.
De remediis tentationum, 1.
De pluralitate beneficiorum, 1.
De claustro animae, 1.
De rhetorica diuina, 1.
De poenitentia, 1.