Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/196

From GATE
Revision as of 19:20, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " In eodem ordina inuenitur lib. Sentent. S. Bernardi, de quo libro ambigo, an sit scriptus ab ipso S. Bernardo, an ab aliquo alio, qui collegerit eas sententias ex scriptis &...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



In eodem ordina inuenitur lib. Sentent. S. Bernardi, de quo libro ambigo, an sit scriptus ab ipso S. Bernardo, an ab aliquo alio, qui collegerit eas sententias ex scriptis & sermonibus eiusdem sancti viri: video enim in iis sententiis quaedam vocabula barbara, ut guerram, pro bello & res alias leuiores, quam ut decere videantur sanctum Bernardum, sed nihil definio.

Obseruatio secunda.
In tertio ordine in quo dubia opera continentur, aliqua sunt, quae manifeste sancti bernardi non sunt, sed tamen grauia, & utilia sunt: alia habent suos auc- tores, qui in titulis praenotantur, alia sunt inepta & indigna, quae tanto viro a􏰁ribuantur, alia denique tam proxime accedunt ad spiritum & stilum sancti Bernardi, ut eius foetus iudicari possint. Ac ut dicam de singulis quod sentio. Sermmo seu liber de vita solitaria ad fratres de monte Dei, non habet stilum sed habet spiritum sancti Bernardi & dignissimus est, qui legatur.
Meditationum capita sexdecim similia sunt libro superiori; non habent stilum, neque eruditionem sancti Bernardi, sed habent pietatem & deuotionem & uti- liter legi possunt.
Tractatus de interiori domo, non est malus, sed ad superiores duos non per- tingit.
Tractatus de ordine vitae, siue de doctrina puerorum, similis est superiori. Scala claustralium, siue de modo orandi, non habet stilum sancti Bernardi, sed alioqui insignis libellus est & lectu dignus.
Formula vitae, cum annexo documento & speculum monacorum, utilissima continet documenta ac religiosis viris plane necessaria, quamuis a stilo sancti Bernardi longe absint.
Sermones de natali Domini, qui ordine succedunt, non sunt b. Bernari, ne- que eruditi, siquidem in primo sermone auctor laudat abatem Clareuallensem, idest, sanctum Bernardum; proinde non est ipse S. Bernardus sermonis auctor. Idem ipse auctor dicit, nocte natalis Domini corruisse templum pacis Romae, quod aeternum futurum sperabatur. At nascente domino nondum templum illud aedificari coeptum erat, denique stilus turgidus est, sed vocabulis barba- ris non caret.
Idem de aliis sermonibus, eiusdem auctoris iudicium fieri potest.
Inter sermones est unus de Villico iniquitatis, cui praemi􏰁itur epistola Ber- nardi ad Ma􏰁haeum episcopum Albanensem, cui sermo ille transmi􏰁itur. & quidem sermo stilum sancti bernardi non habet, sed alioqui eruditam explica- tionem continet. Itaque vel sanctus Bernardus