Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/196

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 178



In eodem ordine inuenitur liber Sententiarum S. Bernardi, de quo libro ambigo, an sit scriptus ab ipso S. Bernardo, an ab aliquo alio, qui collegerit eas sententias ex scriptis & sermonibus eiusdem sancti viri. Video enim in iis sententiis quaedam vocabula barbara, ut guerram, pro bello & res alias leuiores, quam ut decere videantur sanctum Bernardum, sed nihil definio.

Obseruatio secunda:
In tertio ordine in quo dubia opera continentur, aliqua sunt, quae manifeste sancti Bernardi non sunt, sed tamen grauia & utilia sunt, alia habent suos auctores, qui in titulis praenotantur, alia sunt inepta & indigna, quae tanto viro a􏰁ttribuantur, alia denique tam proxime accedunt ad spiritum & stilum sancti Bernardi, ut eius foetus iudicari possint. Ac ut dicam de singulis quod sentio.
Sermo seu liber De vita solitaria ad fratres de monte Dei, non habet stilum sed habet spiritum sancti Bernardi & dignissimus est, qui legatur.
Meditationum capita sexdecim similia sunt libro superiori. Non habent stilum neque eruditionem sancti Bernardi, sed habent pietatem & deuotionem & utiliter legi possunt.
Tractatus de interiori domo non est malus, sed ad superiores duos non pertingit.
Tractatus De ordine vitae siue De doctrina puerorum, similis est superiori.
Scala claustralium siue De modo orandi non habet stilum sancti Bernardi, sed alioqui insignis libellus est & lectu dignus.
Formula vitae, cum annexo documento & Speculum monachorum, utilissima continet documenta ac religiosis viris plane necessaria, quamuis a stilo sancti Bernardi longe absint.
Sermones de natali Domini, qui ordine succedunt, non sunt B. Bernardi neque eruditi, siquidem in primo sermone auctor laudat abatem Clareuallensem, idest sanctum Bernardum, proinde non est ipse S. Bernardus sermonis auctor. Idem ipse auctor dicit, nocte natalis Domini corruisse templum pacis Romae, quod aeternum futurum sperabatur. At nascente Domino nondum templum illud aedificari coeptum erat. Denique stilus turgidus est, sed vocabulis barbaris non caret.
Idem de aliis sermonibus, eiusdem auctoris iudicium fieri potest.
Inter Sermones est unus de Villico iniquitatis, cui praemi􏰁ttitur epistola Bernardi ad Matt􏰁haeum episcopum Albanensem, cui sermo ille transmitt􏰁itur. & quidem sermo stilum sancti Bernardi non habet, sed alioqui eruditam explicationem continet. Itaque vel sanctus Bernardus