De Humberto Cardinali – 1054
Humbertus Cardinalis episcopus Syluae candidae a Leone nono pontifice Ro- mam ex Tullensi ecclesia adductus & ab eo Legatus Constantinopolim missus cum esset Graece & Latine doctissimus, scripsit librum contra Graecos de azy- mo in for<***> adialogi. Scripsit & alterum de ieiunio Sabbati contra Nicetam pectoratum Graecum: qui duo libri extant apud Card. Baronium in appendi- ce undecimi tomi Annalium; sed apud Henricum Canisium tomo sexto anti- quae lectionis, habentur etiam epistolae archiepiscopi Constantinopolitani & Nicetae, quibus Humbertus respondet. Scriptus est autem prior liber (ut initio dicitur) anno Domini 1054.
De Petro Damiani – 1060
Petrus Damiani, sic a parentis sui Damiani nomine vocatus, nobilis Rauen- nas monachus fuit Ord. sancti Benedicti, ac deinde S. R. E. Cardinalis episco- pus Ostiensis. Vixit temporibus Gregorii sexti & successorum eius usque ad Gregorium septimum, ad quos omnes epistolas dedit. Vir fuit valde sanctus & deuotus & praecipue poenitentiae, & austerae vitae amator ardentissimus: erat tamen interim non infacetus, nec ludendi, ac false carpendi artem ignora- bat, ut intelligi potest ex versibus ad Alexandrum papam & ad Hildebrandum Cardinalem, quos refert Card. Baronius in Annalibus ad annum Domini 1061. Obiit in apostolica Legatione anno Domini 1072. Scripsit epistolas plurimas & sermones permultos; quae duo opera typis nuper mandauit Romae Donnus Constantinus Caetanus Ord. sancti Benedicti monachus. Scripsit etiam opuscula non pauca, quae inueniuntur in bibliotheca sanctorum Patrum, tomo ter- tio, editionis secundae. Scripsit etiam vitam sancti Odilonis abbatis, quae ex- tat apud Surium primo die Iannuarii & vitam sancti Romualdi apud eundem Surium die 19 Iunii & sancti Dominici Loricati apud eundem Surium die 14 Octobris.
Obseruatio prima:
In epistola ad Dominicum cap. 5 narrantur quaedam leuiora de animabus de- functorum,q uae die Dominico refrigerium poenarum videntur habere & in figura auicularum de lacu Auerni exire cernuntur; quae fabulis fortasse simi- liora sunt, quam historiae.