Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/167"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 5: | Line 5: | ||

− | Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli | + | Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli Magni imperatoris de quo illud insigne narratur quod cum ab imperatore vocatus semel atque iterum ire recusasset, quod in Dei laudibus recitandis occupatus esset; & ipse apud imperatorem se purgauit, quod maiori domino obsequium tunc praestaret & a pio & religioso imperatore mirifice inde laudatus fuit. Scripsit post sanctum Marcellinum, epistolam egregiam de vita & miraculis sancti Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii. Dicitur etiam scripsisse res gestas sancti Bonifacii episcopi & martyris atque apostoli Germaniae. |

Line 19: | Line 19: | ||

− | Paschasius Ratbertus Corbeiensis floruit tempore Paschalis papae primi & | + | Paschasius Ratbertus Corbeiensis floruit tempore Paschalis papae primi & Ludouici imperatoris. Scripsit insignem librum de corpore & sanguine Domini, qui extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo 6 edit. 2 Scripsit etiam vitam S. Adhelardi abbatis, quae est apud Surium die 2 Ianuarii. Scripsit quoque in Threnos Hieremiae librum, qui editus est Coloniae anno 1532. Hic auctor primus fuit qui serio & copiose scripsit de veritate corporis & sanguinis domini, in eucharistia, contra Bertramum presbyterm, qui fuit ex primis qui eam in dubium reuocantur. |

Line 26: | Line 26: | ||

− | Claudius Scotus vixit tempore Ludouici Pii imperatoris, cuius expeditionis in Northmannos meminit praefatione Commentarii in Marthaeum. Contigit | + | Claudius Scotus vixit tempore Ludouici Pii imperatoris, cuius expeditionis in Northmannos meminit praefatione Commentarii in Marthaeum. Contigit autem ea expeditio anno secundo Ludouici, qui fuit annus Dom. 815. Fertur hic auctor scripsisse non solum in Mahaeum, sed etiam in Genesim, Exodum Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue, lib. Iudicum & Ruth; an autem haec extent, ignorare me fateor. |

Revision as of 21:40, 1 June 2020
De S. Ludgero – 812
Sanctus Ludgerus primus episcopus Monasteriensis vixit tempore Caroli Magni imperatoris de quo illud insigne narratur quod cum ab imperatore vocatus semel atque iterum ire recusasset, quod in Dei laudibus recitandis occupatus esset; & ipse apud imperatorem se purgauit, quod maiori domino obsequium tunc praestaret & a pio & religioso imperatore mirifice inde laudatus fuit. Scripsit post sanctum Marcellinum, epistolam egregiam de vita & miraculis sancti Suiberti, quae extat apud Surium die primo Martii. Dicitur etiam scripsisse res gestas sancti Bonifacii episcopi & martyris atque apostoli Germaniae.
De Aponio – 812
Aponius vir doctus scripsit in Cantica canticorum Salomonis, quod opus extat in bibliotheca sanctorum Patrum tomo 1 edit. 2 & floruisse dicitur anno Domini 812.
De Paschasio Ratberto – 820
Paschasius Ratbertus Corbeiensis floruit tempore Paschalis papae primi & Ludouici imperatoris. Scripsit insignem librum de corpore & sanguine Domini, qui extat in bibliotheca sanctorum patrum tomo 6 edit. 2 Scripsit etiam vitam S. Adhelardi abbatis, quae est apud Surium die 2 Ianuarii. Scripsit quoque in Threnos Hieremiae librum, qui editus est Coloniae anno 1532. Hic auctor primus fuit qui serio & copiose scripsit de veritate corporis & sanguinis domini, in eucharistia, contra Bertramum presbyterm, qui fuit ex primis qui eam in dubium reuocantur.
De Claudio Scoto – 824
Claudius Scotus vixit tempore Ludouici Pii imperatoris, cuius expeditionis in Northmannos meminit praefatione Commentarii in Marthaeum. Contigit autem ea expeditio anno secundo Ludouici, qui fuit annus Dom. 815. Fertur hic auctor scripsisse non solum in Mahaeum, sed etiam in Genesim, Exodum Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue, lib. Iudicum & Ruth; an autem haec extent, ignorare me fateor.