Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/154

From GATE
Revision as of 15:04, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " duo sermones eius, unus de natali Domini, alter de angelis. Obiit anno Dom. 634. Ex Card. Baronio, tomo octauo <i>Annalium</i>. <br> De Joanne Moscho – 630 <br> Ioannes...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



duo sermones eius, unus de natali Domini, alter de angelis. Obiit anno Dom. 634. Ex Card. Baronio, tomo octauo Annalium.


De Joanne Moscho – 630

Ioannes moschus, alias Euiratus, scipsit ad sanctum Sophronium episcopum Hierosolymitanum, librum, qui dicitur Pratum spirituale; atque hinc fortasse factum est, ut ipsi Sophronio, a multis hic liber tribuatur. Extat in tomo septimo Bibliothecae sanctorum patrum editionis secunda. Et quidem liber est magna ex parte utilis, & citatur in septima synodo.


De Leontio – 630

Leontius tempore Heraclii imperatoris vixit & sancti Ioannis episcopi cogno- mento eleemosynarii aequalis sui admirabilem vitam literis mandauit. Obiit sanctus Ioannes anno 11 Heraclii, qui fuit annus Dom. 920. Hic liber testimo- nium habet a synodo secunda Nicaena & vere lectu dignissimus est.


De Iona – 630

Ionas Anglus, siue Hibernus, tempore eiusdem Heraclii, scripsit vitam & res getas sancti Columbani (ut est apud Bedam lib. 5 hist. gentis suae cap. 17) qui ut nouus quidam apostolus Angliam, Gallias & Italiam mirifice illustrauit. Obiit anno sexto Heraclii, qui erat annus Dom. 615. Extat haec vita apud Surium die 21 Nouembriis.


De Antiocho monacho – 630

Antiochus monachus vixit Heraclii tempore, & centum viginti nouem homili- is (quae extant in bibliotheca sanctorum patrum tomo secundo edit. 2) deplo- rauit ingentem illam calamitatem, quae contigit anno quartodecimo Heraclii, cum Hierusalem a Persis capta, & lignum sanctae crucis in Persidem asporta- tum fuit; quo tempore christiani plurimi, ad nonaginta millia Iudaeis vilissimo pretio diuenditi, atque ab eis crudeliter morte necati dicuntur.


De S. Isidoro Hispalensi – 630

Sanctus Isidorus Hispalensis episcopus sedere coepit in episcopali sede anno 596 & anno 636, migrauit in caelum, ut ex Chronicis