De scriptoribus ecclesiasticis
p. 136
duo sermones eius, unus de natali Domini, alter de angelis.
Obiit anno Domini 634.
Ex Card. Baronio, tomo octauo Annalium.
[197.]
De Joanne Moscho – 630
Ioannes Moschus, alias Euiratus, scipsit ad sanctum Sophronium episcopum Hierosolymitanum, librum, qui dicitur Pratum spirituale, atque hinc fortasse factum est, ut ipsi Sophronio, a multis hic liber tribuatur.
Extat in tomo septimo Bibliothecae sanctorum Patrum editionis secundae.
Et quidem liber est magna ex parte utilis & citatur in septima synodo.
[198.]
De Leontio – 630
Leontius tempore Heraclii imperatoris vixit & sancti Ioannis episcopi cognomento eleemosynarii aequalis sui admirabilem Vitam literis mandauit.
Obiit sanctus Ioannes anno 11 Heraclii, qui fuit annus Domini 620.
Hic liber testimonium habet a synodo secunda Nicaena & vere lectu dignissimus est.
[199.]
De Iona – 630
Ionas Anglus, siue Hibernus, tempore eiusdem Heraclii, scripsit Vitam & res getas sancti Columbani (ut est apud Bedam libro 5 Historia gentis suae cap. 17) qui ut nouus quidam apostolus Angliam, Gallias & Italiam mirifice illustrauit.
Obiit anno sexto Heraclii, qui erat annus Domini 615.
Extat haec Vita apud Surium die 21 Nouembriis.
[200.]
De Antiocho monacho – 630
Antiochus monachus vixit Heraclii tempore, & centum viginti nouem Homiliis (quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo editionis 2) deplorauit ingentem illam calamitatem, quae contigit anno quartodecimo Heraclii, cum Hierusalem a Persis capta & lignum sanctae crucis in Persidem asportatum fuit, quo tempore christiani plurimi, ad nonaginta millia Iudaeis vilissimo pretio diuenditi, atque ab eis crudeliter morte necati dicuntur.
[201.]
De S. Isidoro Hispalensi – 630
Sanctus Isidorus Hispalensis episcopus sedere coepit in episcopali sede anno 596 & anno 636 migrauit in caelum, ut ex Chronicis