Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/152

From GATE
Revision as of 14:59, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De Liberato – 560 <br> Liberatus Archidiaconus Carthaginensis vixit paulo post quintam synodum, ut ex eius <i>Breuiario</i> intelligi potest; scripsit enim <i>Breuiarium...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De Liberato – 560


Liberatus Archidiaconus Carthaginensis vixit paulo post quintam synodum, ut ex eius Breuiario intelligi potest; scripsit enim Breuiarium de cau- sa Nestorii & Eutychetis; quod Breuiarium extat in 2 tomo Concilio- rum & caute legendum est; siue enim ab aliquo deprauatum fuerit, siue ipse auctor non bene assecutus sit historiae veritatem, non pauca in eo videntur esse perperam scripta.


De Venantio Fortunato – 570

Venantus Fortunatus episcopus Pictauiensis, floruit doctrina & sanctitate tem- pore Iustini iunioris, scripsit vitam sancti Hilarii, quae extat apud Surium die 14 Ianuarii; scripsit plurima carmina sacra, quae extant in Bibliotheca sancto- rum Patrum tomo 8 edit 2 sed in ecclesia celebrantur maxime illa de sancta cruce: »Vexilla Regis prodeunt«; & »Pange lingua gloriosi«.


De Euagrio – 596

Evagrius Scholasticus scripsit historia ecclesiasticam libris sex, ab eo tempore in quo desiit Sozomenus ussque ad annum duodecimum Mauritii imperatoris, id est ad annum Domini 597.


De sancto Gregorio Turonico – 596

Gregorius Turonensis episcopus floruit imperante Mauritio & sancto Gregorio papa aliquanto senior fuit; siquidem anno septimodecimo inchoante episco- patus Gregorii Turonici, Gregorius papa creatus est; & anno vicesimo primo completo in episcopatu suo Gregorius Turonicus obiit; cui superuixit Grego- rius papa annis octo. Itaque Gregorius Turonicus obiit anno Dom. 596. Grego- rio autem papa anno Dom. 604. Haec ex Breuiario vitae S. Gregorii Turonici & ex vita S. Gregorii papae decerpta sunt. Scripsit sanctus Gregorius Turonicus:

De historia Francorum, lib. 10.
De gloria martyrum, 1.
De gloria confessorum, 2.
De miraculis sancti Iuliani, 1.
De miraculis sancti Martini, 4.
Epitomem historiae Francorum, 1.