Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/152

From GATE
Revision as of 10:04, 25 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 134



[190.] De Liberato – 560

Liberatus archidiaconus Carthaginensis vixit paulo post quintam synodum, ut ex eius Breuiario intelligi potest. Scripsit enim Breuiarium de causa Nestorii & Eutychetis, quod Breuiarium extat in 2 tomo Conciliorum & caute legendum est, siue enim ab aliquo deprauatum fuerit, siue ipse auctor non bene assecutus sit historiae veritatem, non pauca in eo videntur esse perperam scripta.


[191.] De Venantio Fortunato – 570

Venantus Fortunatus episcopus Pictauiensis, floruit doctrina & sanctitate tempore Iustini iunioris, scripsit vitam sancti Hilarii, quae extat apud Surium die 14 Ianuarii. Scripsit plurima carmina sacra, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 8 editionis 2 sed in ecclesia celebrantur maxime illa de sancta cruce: »Vexilla regis prodeunt«, & »Pange lingua gloriosi«.


[192.] De Euagrio – 596

Evagrius Scholasticus scripsit Historiam ecclesiasticam libris sex, ab eo tempore in quo desiit Sozomenus usque ad annum duodecimum Mauritii imperatoris, id est ad annum Domini 597.


[193.] De sancto Gregorio Turonico – 596

Gregorius Turonensis episcopus floruit imperante Mauritio & sancto Gregorio papa aliquanto senior fuit, siquidem anno septimodecimo inchoante episcopatus Gregorii Turonici, Gregorius papa creatus est, & anno vicesimo primo completo in episcopatu suo Gregorius Turonicus obiit; cui superuixit Gregorius papa annis octo. Itaque Gregorius Turonicus obiit, <***>

anno Dom. 596. Gregorio autem papa anno Dom. 604. Haec ex Breuiario vitae S. Gregorii Turonici & ex vita S. Gregorii papae decerpta sunt. Scripsit sanctus Gregorius Turonicus:


De historia Francorum, lib. 10.
De gloria martyrum, 1.
De gloria confessorum, 2.
De miraculis sancti Iuliani, 1.
De miraculis sancti Martini, 4.
Epitomem historiae Francorum, 1.