Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/149"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 +
<div style="text-align:justify">
  
  

Revision as of 21:21, 1 June 2020

This page has not been proofread



De Victore episcopo Africano– 530

Victor episcopus scripsit de ratione fidei catholicae ad Hunericum regem Van- dalorum circa annum Domini 530 extat eius liber in Bibliotheca sanctorum Pa- trum tomo quarto editionis secundae.


De Aurelio Cassiodoro – 530

Aurelius Cassiodorus senator & regi Theodorico ab epistolis fuit. Scripsit eo tempore libros 12 epistolarum variarum & Chronicum breue ab initio mun- di usque ad tempora Theodorici regis italiae, quae simul excusa extant. Scrip- sit etiam libros 12 de rebus gestis Gothorum, cuius operis compendium fecit Iordanus episcopus Raennae, quod compendium com libris epistolarum excusum inuenitur. Deinde mundo valedicens, & monachus effectus, se rebus diuinis addixit & tum scripsit:

De Institutionibus diuinarum lectionum libri duos.
In omnes Psalmos & in Cantica canticorum commentaria.
Historia tripartitam ex libris Socratis, Theodoreti & Sozomeni, per Epiphanum Scholasticum in Latinam linguam couersis, confecit.
Atque haec omnia extant. Dicitur praeterea a Trithemio Cassiodorus scripsisse in Acta Apostolorum, in epistolas canonicas & in Apocalypsim commentaria; praeterea, summam diuinae scripturae, quam memoriale scripturarum appe- llauit, quae an extent ignoro.


De Leontio Byzantino – 540

Leontiuys Byzantinus monachus paulo ante quintam synodum floruisse vide- tur. Scripsit libros tres contra Nestorianos & Eutychianos; necnon contra frau- des Apollinaristarum; & contra Seuerum, quae omnia extant apud Henricum Canisium tomo 4 antiquae lectionis.


De S. Victore Capuano – 540

Sanctus Victor Capuanus epscopus vir sanctus & doctus, tempore Iustiniani imperatore circa annu Domini 545 scripsit de cyclo Paschali, teste Beda, de sex aetatibus & de ratione temporum cap. 48. Scripsit etiam praefationem in HamoniamTatiani, qua ex quatuor Euangeliis unum fecit. Sed recte Cardin. Baronius monet, tomo secundo