Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/145

From GATE
Revision as of 14:34, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " cata cleri iratus Deus immi􏰁it flagella huiusmodi. Extant haec opera in Bibliot- heca S. patrum tomo quinto editionis secundae. <br> De Vigilio – (495) <br> Vigilus...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



cata cleri iratus Deus immi􏰁it flagella huiusmodi. Extant haec opera in Bibliot- heca S. patrum tomo quinto editionis secundae.


De Vigilio – (495)

Vigilus scripsit libros quinque valde eruditos contra Nestorium & Eutychetem, pro defensione epistolae S. Leonis & Concilii Chalcedonensis: ex quo coniectu- ra est, eum vixisse tempore Zenonis & Anastasii Impp. quo tempore Concilium Chalcedonense grauiter oppugnabatur. Quis fuerit iste Vigilius, non satis cons- tat; non enim potest esse S. Vigilius episcopus Tridentinus & Martyr; ille enim vixit tempore S. Ambrosii; ad quem etiam est epistola eiusdem Ambrosii; & ex vita eius, quae extat apud Lipomanum & Surium, constat eum martyrio coro- natum sub Stilicone Honorii Imperatoris Duce. Vide de hac re Card. Baronium tomo quinto Annalium ad annum Dom. 400 accuratissime disserentem.


De Paschasio diacono Cardinali – (469)

Paschasius Diaconus Card. Rom. Ecclesiae, floruit sub Gelasio, Anastasio & Symmacho Pontificibus Romanis. Vir fuit magnae sanctitatis & doctrinae & scripsit libro duos de Spiritu sancto, rectissimo & valde luculentos; sic enim loquitur S. Gregorius lib. 4 dialog. cap. 40. Hi libri extant in Bibliotheca S. Pa- trum tomo 9 edit. secundae.


De S. Caesario Arelatensi – (499)

Sanctus Caesarius episcopus Arelatensis vixit tempore Symmachi Papae & Theodorici Regis Italiae, ut in eius vita scribit Cyprianus eius discipulus, apud Surium die 27 Augusti; itaque falsum esse videtur, quod Concilum Arelatense tertium, cui praefuit S. Caesarius, celebratum sit aeta 461 idestm anno dom. 423. Sed (ut habet alia lectio) aera 492, id est anno 454. Falsum quoque est, quod Trithemius scripsit, hunc S. Caesarium floruisse anno 670 & veritas est in medio; peruenit enim ad annum 499. Extant eius homiliae 46 in Bibliotheca S. Patrum tomo 2 edit. secundae.