Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/144

From GATE
Revision as of 14:32, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " futanda erat; non enim verisimile est, eum fuisse adolescentem, aut puerum, quando a S. Hieronymo inter scriptores ecclesiasticos numeratus est. Alii sunt, qui librum istum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



futanda erat; non enim verisimile est, eum fuisse adolescentem, aut puerum, quando a S. Hieronymo inter scriptores ecclesiasticos numeratus est. Alii sunt, qui librum istum Gennadii esse credunt, eo quod facile fuerit Gelasium pro Gennadio scribere. Sed neque hoc verisimile est, cum ipse Gannadius Cata- logum librorum suorum scripserit, & hoc opus inter alios non numerauerit. Card. Baronius tomo 6 Annalium ad annum Christi 496 probat satis apertis coniecturis auctorem libri fuisse Gelasium Cyzicenum, de quo nunc dicemus.


De Gelasio Cyziceno – (495)

Gelasius Cyzicenus vixit tempore Basilici Imperatoris, siue potius Tyranni, cir- ca annum Domini 476, ut ipse testatur in praefatione librorum de actis Ni- caenae synodi. Scripsit historiam de actis Nicaenae synodi tribus libris com- prehensam, quae nuper excusa est in primo tomo conciliorum generalium Grae- ce & Latine Roae editorum. Scripsisse etiam creditur librum de duabus natu- ris Christi contra Eutychetem, qui liber hactenus est editus sub nomine Gelasii papae. Coniecturae, cur auctor huius libri existimati possit Gelasius iste Cyzi- cenus, hae sunt:

Prima, quod non inueniatur alius Gelasius, cui liber ille tribui possit.
Secunda, quia in hoc auctore conueniuntur nomen & tempus, ut notum est.
Tertia, quia in praefatione historiae de actis Nicaenae synodi, scribit, se dispu- tasse cum Eutychianis.
Quarta, quia sicut Gelasius in historia Nicaenae synodi lib. 2 mirifice laudat Eusebium Caesariensem, cumque affirmat nunquam adhaesisse Arianis: sic etiam auctor libri de duabus naturis Christi, ponit eundem Eusebium Caesa- riensem inter Sanctos, & probatissimos Patres, Athanasium, Nazianzenum & alios eiusdem gloriae.
Quinta, quia stilus est omnino similis, simplex & nudus omibus ornamentis.
Quomodo autem intelligi debeat, quod iste auctor dicit in libris de duabus na- turis Christi, remanere in Eucharistia, panis & vini naturam; diximus in con- trouersiis lib. 2 de Eucharist. cap. 27.


De Gilda Sapiente – (495)

Gilda cognomine Spasiens scripsit de excidio Britanniae, quod incidit in an- num Dom. 445. Scripsit etiam reprehensionem acrem in clerum Britanniae; nam propter peccata populi & maxime propter pec-