Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/143

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 400 ad 500

p. 125



[161.] De S. Gelasio papa – 492

Sanctus Gelasius papa primus sedit in apostolica sede ab anno Domini 492 usque ad annum 496. Scripsit epistolas aliquot insignes ad imperatorem & alios, quae extant. Scripsit tomum De vinculo anathematis, qui extat inter epistolas eius decretales. Scripsit etiam librum contra Pelagianos, qui extat inter quintam & sextam epistolam, in eidtione Romana. Scripsit etiam hymnos ecclesiasticos ad imitationem S. Ambrossii, & libros quinque contra Nestorium & Eutychetem, teste Anastasio bibliothecario in Vita S. Gelasii. De hoc opere dubitatio existit, an extet vel perierit. Circunfertur enim liber sub nomine Gelasii papae De duabus naturis Christi contra Eutychetem, sed non videtur hic liber esse Gelasii papae, & multo minus esse ille, de quo loquitur Anastasius & de quo etiam loquitur Gennadius Massiliensis in libro De viris illustribus. Non esse hunc librum Gelasii papae, videtur manifestum, quia in hoc libro citatur tamquam unus ex catholicis & S. Patribus Eusebius Caesariensis, quem tamen haereticum Arianum fuisse & Origenis acerrimum defensorem, notum erat S. Gelasio, qui hac de causa reprobauit opera Eusebii Caesariensis in Decreto de libris apocryphis. Adde quod iste auctor Graecus fuit, non Latinus, cum inter S. Patres non posuerit Hieronymum, Augustinum, Leonem &c. Non esse hunc eundem librum cum cuius mentio est apud Anastasium & Gennadium, ex eo colligitur, quod Anastasius dicit opus illud Gelasii diuisum fuisse in quinque libros. Gennadius autem dicit fuisse grande volumne. Hic vero unus est & non magnus liber. Non desunt qui hunc librum velint esse Gelasii Caesariensis, cuius meminit S. Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis in »Gelasio«. Sed iste Gelasius ad tempora Eutychetis non peruenit, cum post ipsum defunctum fuerit episcopus Caesareae Paulus & post Paulum Eulogius, antequam haeresis Eutychetis appareret, ut Card. Baronius demonstrat tomo 6 ad annum Christi 496. Praeterea ab eo tempore, quo scripsit S. Hieronymus librum De scriptoribus ecclesiasticis quod erat annus 14 Theodosii senioris, usque ad exortam haeresim Eutychetis, qui primum apparuit anno 42 Theodosii iunioris sunt anni paulo minus sexaginta, nam Theodosius senior superuixit tribus annis, quibus si addas annos Arcadii tredecim & annos Theodosii iunioris quadraginta duos, fient anni quinquaginta octo. Neque credibile est Gelasium scripsisse contra Eutychetem ipso primo anno, quo errorem suum manifestare coepit, sed post eius haeresim iam promulgatam, & fortasse etiam damnatam, quare credibile est, eum, aut non superuixisse usque ad haeresim Eutychetis, aut plane decrepitum fuisse & ineptum ad scribendum, quando haeresis Eutychiana con-