Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/143

From GATE
Revision as of 14:29, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De S. Gelasio papa – (495) <br> Sanctus Gelasius papa primus sedit in apostolica sede ab anno Domini 492 usque ad annum 496 scripsit epistolas aliquot insignes ad Imp. &...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De S. Gelasio papa – (495)

Sanctus Gelasius papa primus sedit in apostolica sede ab anno Domini 492 usque ad annum 496 scripsit epistolas aliquot insignes ad Imp. & lios, quae extant. Scripsit tomum de vinculo anathematis, qui extat inter epistolas eius decretales. Scripsit etiam librum contra Pelagianos, qui extat inter quintam & sextam epistolam, in eidtione Romana. Scripsit etiam hymnos ecclesiasticos ad imitationem S. Ambrossii, & libros quinque contra Nestorium & Eutychetem, teste Anastasio bibliothecario in vita S. Gelasii. De hoc opere dubitatio exis- tit, an extet vel perierit; circunfertur enim liber sub nomine Gelasii papae de duabus naturis Christi contra Eutychetem; sed non videtur hiclibet esse Ge- lasii papae, & multo minus esse ille, de quo loquitur Anastasius, & de quo etiam loquitur Gennadius Massiliensis in lib. de viris illustribus. Non esse hunc librum Gelasii papae, videtur manifestum, quia in hoc libro citatur tamquam unus ex catholicis & S. Patribus Eusebius Caesariensis, quem tamen haereticum Arianum fuisse & Origenis acerrimum defensorem, notum erat S. Gelasio, qui hac de causa reprobauit opera Eusebii Caesariensis in decreto de libris apocryphis. Adde quod iste auctor, Graecus fuit, non Latinus, cum in- ter S. Patres non posuerit Hieronymum, Augustinum, Leonem &c. Non esse hunc eundem librum eum cuus mentio est apud Anastasium & Gennadium, ex eo colligitur, quod Anastasius dicit opus illud Gelasii diuisum fuisse in quin- que libros; Gennadius autem dicit fuisse grande volumne; hic vero unus est & non magnus liber. Non desunt qui hunc liibrum velint esse Gelasii Caesarien- sis, cuius meminit S. Hieronymus in lib. de Scriptoribus ecclesiasticis in »Gelasio«. Sed iste Gelasius ad tempora Eutychetis non peruenit, cum post ip- sum defunctum fuerit episcopus CAesareae Paulus & post Paulum Eulogius, antequam haeresis Eutychetis appareret, ut Card. Baronius demonstrat tomo 6 ad annum Christi 496. Praeterea ab eo tempore, quo scripsit S. Hieronymus librum de scriptoribus ecclesiasticis quod erat annus 14. Theodosii se- nioris, usque ad exortam haeresim Eutychetis, qui primum apparuit anno 42. Theodosii iunioris; sunt anni paulo minus sexaginta; nam Theodosius senior superuixit tribus annis, quibus si addas annos Arcadii tredecim & annos Theodosii iunioris quadraginta duos, fient anni quinquaginta octo; neque credibi- le est Gelasium scripsisse contra Eutychetem ipso primo anno, quo errorem suum manifestare coepit, sed post eius haeresim iam promulgatam, & fortas- se etiam damnatam; quare credibile est, eum, aut non superuixisse usque ad haeresim Eutychetis, aut plane decrepitum fuisse, & ineptum ad scribendum, quando haeresis Eutychiana con-