vere Prosperi sunt, non Ambrosii, ut supra demonstrauimus, cum de libris Ambrosii ageremus.
Liber de prouidentia Dei, non videtur Prosperi, sed alicuius ex factione Gallo- rum, qui Semipelagiani sunt appellati. Legat prudens Lector & iudicet.
De Arnobio iuniore – (445)
Arnobius, non ille qui scripsit contra gentes & sub Diocletiano floruit, sed alius iunior, qui paulo post sanctum Leonem Papam vixisse videtur, scripsit librum titulo Conflictus Catholici cum Serapione de Deo trino & uno. Item de duabus in Christo substantiis in unitate persnonae; item de gratia & liberi ar- bitrii concordia; qui libri editi sunt Coloniae anno 1596. Neque est improbabile huius Arnobii iunioris esse Commentarios in Psalmos, qui sub Arnobii nomine circunferuntur; de quibus vide quae diximus supra in Arnobio.
De Theodoro presbytero in Raytu – (460)
Theodorus presbyter in monasterio Raytu, qui a Gennadio dicitur, Theodo- rus presbyter Antiochenus; scripsit quindecim libros de Incanatione Domini; nunc extat Commentarium de Incarnatione Domini contra Nesto- rium & Eutichetem in Bibliotheca SS. Patrum tomo 1 edit. 2.
De Saluiano episcopo Massiliensi – (460)
Saluianus presbyter, ac postea episcopus Massiliensis, aequalis fuit S. Eucherii Lugdunensis, quippe qui filiorum Eucherii (habuit enim Eucherius ex legiti- mo coniugio ante sacerdotium duos filios, qui ipsi quoque episcopi fuerunt) Veranii & Salonii episcoporum magister fuit, teste Gennadio in lib. de viris illustribus.
Porro Saluianus plurima opera scripsisse fertur, sed nunc extant solum, quod ego sciam, libri octo de prouidentia & iudicio Dei & libri quatuor de Ecclesia, sub nomine Timothei, in quibus ita exaggerat vitia Christianorum & maxime clericorum fuit temporis, ut nimius videri posset, nisi ex vero zelo gloriae Dei & salutis animarum, oratio eius proficisceretur.
De Salonio episcopo – (470)
Salonius sancti eucherii filius & Saluiani discipulus, scripsit in Prouerbia & Ecclesiastem Salomonis, dialogum, qui extat in Bibliotheca