Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/132

From GATE
Revision as of 13:52, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Latine non extant, nisi libri undecim in Genesim. <br> Obseruatio secunda. <br> Libri sexdecim Leuiticum Cyrilli non sunt, sed Origenis, ut supra diximus in Origene, & mani...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Latine non extant, nisi libri undecim in Genesim.

Obseruatio secunda.
Libri sexdecim Leuiticum Cyrilli non sunt, sed Origenis, ut supra diximus in Origene, & manifestum hoc est, tum quia auctor ubique sensum literalem des- truit; tum quia habentur isti ipsi libri inter opera Origenis; ut mirum sit cur impressores in omnibus editionibus ista opera auctori non suo a􏰁ribuant.

Obseruatio tertia.
Scripsisse dicitur Cyrillus in alios etiam prophetas, sed non extant commenta- ria eius nisi in Isaiam.

Obseruatio quarta.

Scripsit Cyrillus libros duodecim in Ioannem, sed quatuor intermedii perie- runt. Sed Iodocus Clictoueus ad imitationem Cyrilli addidit quatuor libros in- termedios. Itaque Cyrilli non sunt nisi primi quatuor, & quatuor postremi.

Obseruatio quinta.
Liber aduersus Iudaeos, & breues illae anagogae, haud scio an Cyrilli sint. Sed tres parui momenti est, cum sint libelli breuissimi & leues.

Obseruatio sexta.
Thesaurus creditur esse imperfectus; multa enim citantur a S. Thoma in opuscu- lo de erroribus Graecorum ex Thesauro Cyrilli, quae in his libris non inueniun- tur.

Obseruatio septima. Liber de sacrosancta Trinitate non videtur esse Cyrilli, sed alicuius posterio- ris; auctor enim copiose disputat de duabus naturis in Christo, & de duabus voluntatibus, & de operationibus, & reddit ratione, cur non repugnent istis dogmatibus,q ui aliquando dixerunt, in Christo esse operationem theandri- cam, & unam verbi naturam esse incarnatam. Itaque videtur auctor scripsisse post sextam synodum.


De Theodoreto episcopo Cyriae – (430)

Theodoretus aeqalis sancti Cyrilli & aliquando etiam aduersarius, ut notum est ex concilio Ephesino. Quamuis autem Nestorio fauerit initio controuersiae; tamen postea resipuit; & Nestorium inter haereticos numerauit in lib. 4 de fabulis haereticorum & in concilio Chalcedonensi admissus inter catholicos fuit.
Opera Theodoreti ex editione Coloniensi anni 1573 duobus tomis comprehen- sa, haec sunt:

De obscuris quaestionibus in Genesim, Exodum Leuiticum, Numeros, Deute- ronomium, Iosue & Iudices; accesserunt in librum Ruth, in libros Regum & Paralipomenon.