Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/132

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 114



Latine non extant, nisi libri undecim in Genesim.

Obseruatio secunda:
Libri sexdecim Leuiticum Cyrilli non sunt, sed Origenis, ut supra diximus in »Origene«, & manifestum hoc est, tum quia auctor ubique sensum literalem destruit, tum quia habentur isti ipsi libri inter opera Origenis, ut mirum sit cur impressores in omnibus editionibus ista opera auctori non suo a􏰁ttribuant.

Obseruatio tertia:
Scripsisse dicitur Cyrillus in alios etiam prophetas, sed non extant commentaria eius nisi in Isaiam.

Obseruatio quarta:
Scripsit Cyrillus libros duodecim in Ioannem, sed quatuor intermedii perierunt. Sed Iodocus Clictoueus ad imitationem Cyrilli addidit quatuor libros intermedios. Itaque Cyrilli non sunt nisi primi quatuor, & quatuor postremi.

Obseruatio quinta:
Liber Aduersus Iudaeos & breues illae Anagogae, haud scio an Cyrilli sint. Sed tres parui momenti est, cum sint libelli breuissimi & leues.

Obseruatio sexta:
Thesaurus creditur esse imperfectus, multa enim citantur a S. Thoma in opusculo De erroribus Graecorum ex Thesauro Cyrilli, quae in his libris non inueniuntur.

Obseruatio septima:
Liber De sacrosancta Trinitate non videtur esse Cyrilli, sed alicuius posterioris. Auctor enim copiose disputat de duabus naturis in Christo & de duabus voluntatibus & de operationibus, & reddit ratione, cur non repugnent istis dogmatibus, qui aliquando dixerunt, in Christo esse operationem theandricam, & unam verbi naturam esse incarnatam. Itaque videtur auctor scripsisse post sextam synodum.


[134.] De Theodoreto episcopo Cyriae – 430

Theodoretus aequalis sancti Cyrilli & aliquando etiam aduersarius, ut notum est ex concilio Ephesino. Quamuis autem Nestorio fauerit initio controuersiae, tamen postea resipuit, & Nestorium inter haereticos numerauit in libro 4 De fabulis haereticorum & in concilio Chalcedonensi admissus inter catholicos fuit.
Opera Theodoreti ex editione Coloniensi anni 1573 duobus tomis comprehensa, haec sunt:

Tomi primi:
De obscuris quaestionibus in Genesim, Exodum, Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue & Iudices, accesserunt in librum Ruth, in libros Regum & Paralipomenon.