Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/126

From GATE
Revision as of 00:57, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " De homiliis de tempore & de Sanctis non eadem certitudo haberi potest, cre- dibile tamen est, magna ex parte Augustini esse. <br> Sermones ad fratres in eremo videntur magna...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De homiliis de tempore & de Sanctis non eadem certitudo haberi potest, cre- dibile tamen est, magna ex parte Augustini esse.
Sermones ad fratres in eremo videntur magna ex parte conficti, dicit enim auc- tor illorum sermonum, Augustinum degisse in solitudine cum monachis, ibi- que ad eos sermones istos habuisse. At constat ex Possidio in vita S. Augustini, Augustinum post baptismum Mediolani susceptum rediise in patriam, ad pro- priam domum & agros ibique tres annos cum paucis amicis suis in commune vixisse, deinde factum presbyterum Hiponensem, monasterium habuisse intra ipsam Ecclesiam, ibique cum nonnullis vitam apostolicam duxisse, non utique in eremo, sed intra urbem. Denique factum episcopum, cum clericis suis in do- mo episcopali vitam communem egisse, de qua re extant duo sermones eius de communi vita clericorum, qui sunt inter sermones ad fratres in eremo, quin- quagesimus secundus & quinquagesimus tertius, qi duo sermones sine iudicio collocari inter sermones ad fratres in eremo, arguunt reliquos fictitios esse, in- de enim intelligi potest, sanctum Augustinum, monachum quidem fuisse, sed non in solitudine cum eremitis, sed in ciuitate & episcopali domo, cum clericis suis monasticam vitam duxisse. Addo quod inter sermones ad fratres in ere- mo multi sunt leues, fabulosi ut est sermo vicesimus quartus, in quo narratur, sanctum Hieronymum Cardinalem fuisse in Ecclesia sancti Laurentii & veste muliebri indutum irrisum a Romanis quae sunt omnia falsa & conficta. Addo denique quod phrasis horum sermonum, exceptis duobus de communi vita clericorum, qui vere sunt Autustini et inepta, impropria, lutulenta, ut mirum sit, potuisse eiusmodi sermones sancto Augustino ab aliquo viro prudente tri- bui.
Sermones recens excusi, praesertim opera Louaniensium Doctorum, sunt om- nes Augustini, nam vel habentur in Indiculo, vel citantur a Beda & sunt omnes graues & docti & sancto Augustino (mea saltem opinione) dignissimi.


De sancto Maximo – (420)

Sanctus Maximus episcopus Taurinensis, floruit & obiit sub Honorio & Theo- dosio iuniore Impp. teste Genadio in lib. de viris illustr. Extant huius Maximi homiliae Romae editae anno 1564.

De aduentu Domini, 2.
In vigilia natalis Domini, 1.
In natali Domini, 6.
In circuncisione Domini, 1.
In Theophania, 8.