Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/125

From GATE
This page has not been proofread



Ab anno Domini 400 ad 500

p. 107



Item liber De disciplina christiana & liber De decem chordis, & De utilitate poenitentiae & De pastoribus & de ouibus & De conuenientia decem praeceptorum & decem plagarum. Hi enim omnes sunt in Indiculo Possidii. His accedunt liber De quatuor virtutibus charitatis, quem citat Beda in cap. 13 prioris ad Corinthios & liber De urbis excidio, quem citat Beda in cap. 10 prioris ad Corinthios & liber De poenitentiae medicina, quem etiam citat Beda non raro.

Obseruatio secunda:
Manifeste supposititii hi sunt, liber De Speculo, nam cap. 3 citantur versus Boetii.
Liber De conflictu virtutum & vitiorum, qui tribui solet etiam sancto Leoni, nam in extremo libro commendatur Regula sancti Benedicti, qui utroque posterior fuit & stilum habet omnino diuersum a stilo SS. Augustini & Leonis.
Liber Explicationis Apocalypsis, quonism exponit caput 21 de statu praesentis ecclesiae, quod impudentiae nimiae esse dicit sanctus Augustinus lib. 20 De ciuitate Dei cap. 17.
Liber De Antichristo, nam mentionem facit imperii translati a Graecis ad Francos quod contigit 400 annis post Augustini tempora.

Obseruatio tertia:
De reliquis libris nihil certi habemus. Nam nec possumus certo astruere eos esse Augustini, cum diligentissimus collector Possidius eos praeterierit, neque inueniamus a Beda citatos, qui ex operibus Augustini Commentaria in epistolas B. Pauli confecit, neque audeamus plerosque horum librorum, negare esse Augustini, cum pii sint & docti & Augustini ingenio non indigni.

Tomi decimi haec sunt:
De verbis Domini homiliae, 64.
De verbis apostoli homiliae, 35.
Liber quinquaginta homiliarum.
De tempore homiliae 256.
De sanctis homiliae, 51.
Ad fratres in eremo homiliae, 76.
De communi vita clericorum sermone, 2.
Sermones nuper excusi ex Carthusia Parisiensi.
Sermone noui, id est recens inuenti & excusi, nu. 128.

Homiliae siue sermones de verbis Domini & De verbis Apostoli, aut omnes, aut fere omnes S. Augustini sunt, multi enim habentur in Indiculo Possidii, & qui non habentur similes sunt aliis, siue prauitatem sententiarum, siue stilum & uerba consideres.
Liber quinquaginta homiliarum totus, aut fere totus Augustini est, eadem ratione.