Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/125

From GATE
Revision as of 00:55, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Item liber de disciplina Christiana & liber de decem chordis, & de utilitate poe- nitentiae & de pastoribus & de ouibus & de conuenientia decem praeceptorum & decem plagarum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Item liber de disciplina Christiana & liber de decem chordis, & de utilitate poe- nitentiae & de pastoribus & de ouibus & de conuenientia decem praeceptorum & decem plagarum. Hi enim omnes sunt in Indiculo Possidii. His accedunt li- ber de quatuor virtutibus charitatis, quem citat Beda in cap. 13 prioris ad Co- rinth. & liber de Urbis excidio, quem citat Beda in cap. 10 prioris ad Corinth. & liber de poenitentiae medicina, quem etiam citat Beda non raro.

Obseruatio secunda.
Manifeste supposititii hi sunt, liber de Speculo; nam 3 citantur versus Boetii. Liber de conflictu virtutum & vitiorum, qui tribui solet etiam sancto Leoni, nam in extremo libro commendatur regula sancti Benedicti, qui utroque pos- terior fuit & stilum habet omnino diuersum a stilo SS. Augustini & Leonis.
Liber explicationis Apocalypsos, quonism exponit caput 21 de statu praesentis Ecclesiae, quod impudentiae nimiae esse dicit sanctus Augustinus lib. 20 de Ciuit. Dei cap. 17.
Liber de Antichristo, nam mentionem facit Imperii translati a Graecis ad Fran- cos quod contigit 400 annis post Augustini tempora.

Obseruatio tertia.
De reliquis libris nihil certi habemus. Nam nec possumus certo astruere eos esse Augustini, cum diligentissimus collector Possidius eos praeterierit, neque inueniamus a Beda citatos, qui ex operibus Augustini Commentaria in episto- las B. Pauli confecit, neque audeamus plerosque horum librorum, negare esse Augustini, cum pii sint & docti & Augustini ingenio non indigni.

Tomi decimi haec sunt:
De verbis Domini, hom. 64
De verbis Apostoli, hom. 35
Liber quinquaginta homiliarum.
De tempore hom. 256.
De sancti hom. 51.
Ad fratres in eremo, hom. 76.
De communi vita clericorum, serm. 2.
Sermones nuper excusi ex Carthusia Parisiensi.
Sermone noui, id est recens inuenti & excusi, nu. 128.
Homiliae, siue sermones de verbis Domini & de verbis Apostoli, aut omnes, aut fere omnes S. Augustini sunt, multi enim habentur in Indiculo Possidii, & qui non habentur similes sunt aliis, siue prauitatem sententiarum, siue stilum & uerba consideres.
Liber quinquaginta homiliarum totus, aut fere totus Augustini est, eadem ra- tione.