Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/121

From GATE
Revision as of 00:41, 30 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Contra sermonem Arianorum, 1 – 2 retract. 52. <br> Contra Maximinum episcopum Arianorum, 3 – Indic. <br> Contra Felicianum Arianum, 1 – Indic. <br> De bono coniugali...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Contra sermonem Arianorum, 1 – 2 retract. 52.
Contra Maximinum episcopum Arianorum, 3 – Indic.
Contra Felicianum Arianum, 1 – Indic.
De bono coniugali contra Iouinianum, 1 – 2 retract. 22.
De sancta virginitate, 1 – 2 retract. 23.
De adulterinis coniugiis ad Pollentium, 2 – 2 retract. 57.
De stoicis & epicureis tractatus, 1.
De eo quod dictum est: »Ego sum qui sum«, tract. 1.

Obseruatio.
Liber de haeresibus S. Augustini est, nam & est in Indiculo & citatur a sancto Gregorio lib. 6 epist. 179. Sed duae postremae haereses Nestorii & Eutychetis adiectae sunt ab aliquo alio post obitum S. Augustini; ipse enim recentissimam esse scripsit haeresim Pelagianorum.
Libellus, siue Oratio de quinque haeresibus, quicquid Erasmus dicat, vere est sancti Augustini, cum sit in Indiculo & citetur a Beda in comment. ad cap. pri- mum ad Romanos.
Idem iudicium esse debet de concione ad Catechumenos & de oratione aduer- sus Iudaeos.
Liber de altercatione Ecclesiae & Synagogae non videtur Augustini, cum nec sit in Retractationibus, ne cin Indiculo, nec ab yllo bono auctore testimonium habeat, neque phrasim S. Augustini sapiat.
Liber de fide contra Manichaeos, non videtur esse S. Augustini, quia non fit eius mentio in Retractationibus, nec in Indiculo Possidii, & quia utitur phrasi- bus insolitis Augustino, ut est illa ca. 18: »Di Deus incorruptibilis est, vel omnis natura summi boni inuiolabilis, immaculabilis, inadibilis, incoinquinabilis«, &c. Alioquin liber est doctus & hominis in scriptis Manichaei versatissimi.
Libri tres contra Maximinum tametsi non habentur in libris Retractationum, tamen sine dubio S. Augustini sunt, quia habentur in Indiculo Possidii & cita- tur a Beda in cap. 8 ad Roman. & in sexta Synodo generali Act. 4 ex epistola Agathonis Papae.
Idem iudicium fieri debet de libro contra Felicianum, etiam si Erasmus nolit: nam & habetur Indiculo & citatur a Beda in primum caput prioris ad Corinth. Tractatus de stoicis & epicureis & tractatus in illud: »Ego sum qui sum«, pul- cherrimi sunt & Augustino dignissimi & posterior citatur a Beda in primum caput prioris ad Corinthios. Neque mirum est, non haberi hos tractatus in Retractationibus aut in Indiculo; debuissent enim hi tractatus collocari inn tomo decimo cum sermonibus, non in sexto cum libris; tractatus enim & sermones, siue homilias sanctus Augustinus testatur, se non recognouisse, for- tasse ob nimiam multitudinem & varietatem. Possidius quoque non singulos tractatus in indicem redegit.