Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/114

From GATE
Revision as of 12:10, 8 July 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 96



erat ulla ratio, cur bis de argumento eodem tam multa idem auctor scriberet. Sed cuiuscunque sit opus, aut ab haeretico aliquo compositum fuit, aut ab haeretico aliquo corruptum, quamuis alioqui liber sit doctus, & minime spernendus. Homilia 4 dicit: »Spiritum sanctum esse ministrum filii«  & homilia 48 homousianos numerat inter haereticos, quae duae sententiae Arianorum sunt. Contra tamen homiliae 28 & 44 dicit, haereticos esse, qui affirmant, Filium esse minorem Patre, quae superioribus dictis contraria sunt. Proinde credibile est, auctorem fuisse catholicum, sed opus illius ab Arianis esse deprauatum.
In eodem tomo sunt Commentaria in Marcum, quae sine dubio Chrysostomi non sunt, sed alicuius simplicis monachi, qui fratribus suis euangelium explicabat, ut constat ex homiliae 3, 4, 8, 9 & ex aliis. Ex aliis, quae in eodem tomo habentur, quaedam sunt manifeste Chrysostomi, ut Homilia de proditione Iudae, item De diuite & Lazaro. Homilia 4 & alia de publicano & pharisaeo & alia de cruce & latrone. Reliqua videntur excerpta partim ex Commentario Chrysostomi in Matthaeum, partim ex opere imperfecto, partim ex Homiliis in Marcum.
In tertio tomo Homilia 87 in Ioannem omnium consensu Chrysostomi sunt. Idem omnino sentiendum existimo de homiliis 55 in Acta Apostolorum, quamuis ab Erasmo reuocentur in dubium. Certe homilia 9 auctor episcopum se esse dicit, & homilia 11 addit episcopum se esse urbis amplissimae & homilia 41 dicit, se vixisse tempore Iuliani apostatae, & homilia 52 nomen suum dicit esse Ioannem, neque est aliquid alicuius momenti, unde suspicio supposititii operis colligi possit. Adde quod Ioannes Damascenus libro 3 De fide & Oecumenius in Catena explanationis in Acta, testimonia petunt ex his homiliis sub nomine S. Ioannis Chrysostomi. De sex homiliis interpositis inter Commentaria in Ioannem & in Acta, non est omnino certum, an sint Chrysostomi, excepta tertia, quae incipit: »Hirundinum pulli«. Reliqua omnia creduntur esse Chrysostomi, ac praesertim homiliae de laudibus Pauli.
In quarto tomo nihil est, quod iure reuocari possit in dubium.
In quinto tomo omnia fere sunt certa & indubitata, exceptis homiliis ad populum Antiochenum, ex quibus viginti & una tantum repetiri dicuntur manuscripte in antiquis Bibliothecis; & aperte colligitur ex contextu ipsarum, permultas earum esse fragmenta homiliarum Chrysostomi in Matt􏰁haeum vel in Ioannem, vel in Acta Apostolorum, vel in epistolas Pauli, ut exempli gratia, homilia ad populum Antiochenum vicesima septima decerpta est partim ex homilia 10 partim ex 11 partim ex 12 in Acta, & homilia 60 & 61 ad populum decerptae sunt ex homilia 83 in Matthaeum & 45 in Ioannem. Sed hoc non multum refert, cum sententiae eiusdem auctoris sint.