Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/114

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 96



erat ulla ratio, cur bis de argumento eodem tam multa idem auctor scriberet. Sed cuiuscunque sit opus, aut ab haeretico aliquo compositum fuit, aut ab haeretico aliquo corruptum, quamuis alioqui liber sit doctus, & minime spernendus. Hom. 4 dicit: »Spiritum sanctum esse ministrum filii« & hom. 48 homousianos numerat inter haereticos; quae duae sententiae Arianorum sunt. Contra tamen hom. 28 & 44 dicit haereticos esse, qui affirmant, filium esse minorem patre quae superioribus dictis contraria sunt; proinde credibile est, auctorem fuisse Catholicum, sed opus illius ab Arianis esse deprauatum.
In eodem tomo sunt Commentaria in Marcum, quae sine dubio Chrysostomi non sunt, sed alicuius simplicis Monachi, qui fratribus suis Euangelium explicabat, ut constat ex hom. 3. 4. 8. 9. & aliis. Ex aliis, quae in eodem tomo habentur, quaedam sunt manifeste Chrysost. ut homilia de proditione Iudae; item de diuite & Lazaro. Hom. 4 & alia de publicano & Pharisaeo & alia de Cruce & latrone. Reliqua videntur excerpta partim ex Comm. Chryst. in Mat. partim ex opere imperfeco, partim ex ho. in Marc.
In tertio tomo hom. 87 in Ioannem omnium consensu Chrysostom sunt. Idem omnino sentiendum existimo de hom. 55 in Acta Apostolorum, quamuis ab Erasmo reuocentur in dubium. Certe hom. 9 auctor episcopum se esse dicit, & hom. 11 addit episcopum se esse urbis amplissimae & hom. 41 dicit, se vixisse tempore Iuliani apostatae, & hom. 52 nomen suum dicit esse Ioannem; neque est aliquid alicuius momenti, unde suspicio supposititii operis colligi possit. Adde quod Ioannes Damascenus lib. 3 de fide & Oecumenius in catena explanationis in Acta, testimonia petunt ex his homiliis sub nomine S. Io. Chrysostomi. De sex homiliis interpositis inter Commentaria in Ioannem & in Acta, non est omnino certum, an sint Chrysostomi, excepta tertia, quae incipit: »Hirundinum pulli«. Reliqua omnia creduntur esse Chrysostomi, ac praesertim homiliae de laudibus Pauli.
In quarto tomo nihil est, quod iure reuocari possit in dubium.
In quinto tomo omnia fere sunt certa, & indubitata, exceptis homiliis ad populum Antiochenum, ex quibus viginti & una tantum repetiri discuntur manuscripte in antiquis Bibliothecis; & aperte colligitur ex contextu ipsarum, permultas earum esse fragmenta homiliarum Chrysostomi in Ma􏰁haeu, vel in Ioannem, vel in Acta Apostolorum, vel in epistolas Pauli, ut exempli gratia, homilia ad populum Antiochenum vicesima septima decerpta est partim ex hom. 10 partim ex 11. partim ex 12. in Acta, & hom. 60 & 61 ad populum decerptae sunt ex hom. 83 in Ma􏰁haeum & 45 in Ioannem. Sed hoc non multum refert, cum sententiae eiusdem auctoris sint.