Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/108

From GATE
Revision as of 23:55, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " sed, quod magis mirum est, Pelasii haeresiarchae sunt. <br> Nam sanctus Augustinus lib. 3 de peccatorum meritis & remis. cap. 1 dicit se legisse Commentaria Pelagii breuia i...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



sed, quod magis mirum est, Pelasii haeresiarchae sunt.
Nam sanctus Augustinus lib. 3 de peccatorum meritis & remis. cap. 1 dicit se legisse Commentaria Pelagii breuia in omnes epistolas Pauli; & infra cap. 12 allegat quaedam ex Commentario in caput 7 prioris ad Corinth. quae in his Commentariis inueniuntur. Vide auctorem horum Commentariorum, in caput 5. 6. 7. & 8 & 11 ad Romanos; item 1Cor 4, Philipp. 1 & 3 & in caput 6 prioris ad Timoth. & inuenies sententias manifeste Pelagianas.

Noni tomi.
In tomo nono sunt multa aliorum, ut Eusebii Caesariensis, Ruffini, Augustini, Genadii & aliorum, de quibus nullum est dubium.
Plurimi etiam libri vel epistolae ponuntur, quas Erasmus tamquam suppositi- tias in tomum quartum coniecerat. Vere enim nihil horum est, quod Hierony- mi doctrina vel fide sit dignum. Ego solum ea commemorabo, quae manifeste comperi ad Hieronymum non pertinere.
Epistola ad Demetriadem virginem, quae incipit: »Si summo ingenio«; pela- giana est & a sancto Augustino tribuitur ipse Pelagio & confutatur in lib. de gratia Christi, cap. 22. 27. 37. 38 & 40.
Epistola ad Geruntii filias, similiter Pelagiana est; sicut etiam Epistola ad Amicum de cognitione diuinae legis.
Epistola de Scriptoribus ecclesiasticis ad Desiderium ponit inter lumina Ec- clesiae Origenem, Iouinianum, Pelagium, haereticos; numerat etiam Hilarium Pontificem, qui sancto Leoni successit, qui diu post mortem sancti Hieronymi, clarere coepit.
Epistola de filio luxurioso, & frugi, Pelagiana est; & multum omnino discre- pans a vera epistola sancti Hieronymi, de eodem argumento.
Symbolum ad Damasum, quod incipit »Credimus in Deum Patrem«, & claudi- tur illis verbis, se imperium, & maleuolum, vel non Catholicum, non me hae- reticum comprobabit; non est Hieronymi ad Damasum, sed Pelagii ad Inno- centium. Id ostendit sanctus Augustinus in lib. de gratia Christi, cap. 30. 31. 32 & 33 ubi dicit Pelagium misisse ad Innocentium Papam libellum fidei suae; & ibidem refert verba eius libelli, quae sunt illa ipsa, quae in hoc Symbolo conti- nentur.
Epistolae sancti Augustini ad Cyrllum Hierosolymae episcopum de obitu sanc- ti Hieronymi, sine dubio falsae & supposititiae sunt. Constat enim Cyrillum Hierosolymitanum episcopum obiisse diu antequam sanctus Hieronymus mo- reretur, scribit enim sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. in Cy- rillo, Cyrillum saepius expulsum & reuocatum, tandem octo annis pacifice se- disse.
Adde quod epistolae istae, ut etiam epistola Eusebii ad Damasum de morte sancti Hieronymi nouitatem suam manifeste produnt. Nec solum nouitatem, sed etiam imperitiam & imposturas, scribit enim fictitius Cyrillus ad