Ab anno Domini 300 ad 400
p. 89
ta, est enim versio ipsa sancti Hieronymi, exceptis Psalmis in editione vulgata, sed multis additis, ut ostendi in Controuersiis, libro 2 »de Verbo Dei«, c. 9 extremo, sic igitur Commentaria ista Hieronymi sunt, sed aucta ab aliquo qui multa inseruit ex Hilario, ex Ambrosio, ex Ruffino & ex Augustino, & qui etiam adiecit cohortationes siue conciunculas, quae habentur interdum ad finem, & qui ista adiecit, videtur vixisse anno Domini 475, ut etiam facile Eucherium citare potuerit.
Atque ex hac obseruatione soluuntur omnia argumenta, quae nos paulo ante adduximus, quaeque ab aliis scriptoribus adducuntur.
Illud unum videtur solui non posse, quod hic auctor dicat, secundum Hebraicam veritatem haberi in Psalmo 86:
»Nunquid Sion dicet homo«.
Respondemus tamen, vocem illam »Hebraicam« irrepsisse in textum, scioli alicuius temeritate & omnino abradendam esse.
Auctor enim dixerat, alicubi legi »Mater Sion«, alicubi »Nunquid Sion« & addidit, in textu Graeco haberi μήτι, id est, »nunquid«, sed ab aliquo mutatum est in μήτηρ, id est »mater« & se velle utroque modo exponere, & cum exposuisset »Mater Sion«, addit, exponamus nunc secundum Hebraicam veritatem, quae habet »Nunquid Sion« ubi illud, »Hebraicam« superuacaneum est & legendum videtur:
»Exponamus nunc secundum veritatem, quae habet "Nunquid Sion"«. Illud enim »mater Sion« non est secundum veritatem Graeci textus, sed secundum corruptionem.
In illis enim Commentariis sanctus Hieronymus exponit Psalterium secundum versionem Graecam 70 interpretum, non secundum versionem ex Hebraico.
Octaui tomi:
In tomo octauo haec sunt:
In Iob commentaria Bedae.
In Prouerbia commentaria Bedae.
In Cantica homiliae Origenis.
In omnes Pauli epistolas Commentaria falso attributa Hieronymo.
Obseruatio:
Recte Marianus Victorius Commentaria in Iob non tribuit sancto Hieronymo, sed Bedae, nam in extremo volumine scribit auctor, se scripsisse in gratiam Vecterii.
Vecterium autem episcopum fuisse in Anglia tempore Bedae, ex Historia eiusdem Bedae manifeste colligitur.
Recte quoque Commentaria in Prouerbia tribuuntur Bedae, non autem Hieronymo, siquidem inc aput 21 & 31 citatur sanctus Gregorius papa, & in capite 30 citatur nominatim sanctus Hieronymus.
Commentaria in omnes epistolas, non solum non sunt Hieronymi,