Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/108"

From GATE
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:

<references/> {{TurnPage}}

De scriptoribus ecclesiasticis

p. 90

Revision as of 15:44, 1 June 2020

This page has not been proofread

De scriptoribus ecclesiasticis

p. 90

sed, quod magis mirum est, Pelasii haeresiarchae sunt.
Nam sanctus Augustinus lib. 3 de peccatorum meritis & remis. cap. 1 dicit se legisse Commentaria Pelagii breuia in omnes epistolas Pauli; & infra cap. 12 allegat quaedam ex Commentario in caput 7 prioris ad Corinth. quae in his Commentariis inueniuntur. Vide auctorem horum Commentariorum, in caput 5. 6. 7. & 8 & 11 ad Romanos; item 1Cor 4, Philipp. 1 & 3 & in caput 6 prioris ad Timoth. & inuenies sententias manifeste Pelagianas.

Noni tomi.
In tomo nono sunt multa aliorum, ut Eusebii Caesariensis, Ruffini, Augustini, Genadii & aliorum, de quibus nullum est dubium.
Plurimi etiam libri vel epistolae ponuntur, quas Erasmus tamquam supposititias in tomum quartum coniecerat. Vere enim nihil horum est, quod Hieronymi doctrina vel fide sit dignum. Ego solum ea commemorabo, quae manifeste comperi ad Hieronymum non pertinere.
Epistola ad Demetriadem virginem, quae incipit: »Si summo ingenio«; pelagiana est & a sancto Augustino tribuitur ipse Pelagio & confutatur in lib. de gratia Christi, cap. 22. 27. 37. 38 & 40.
Epistola ad Geruntii filias, similiter Pelagiana est; sicut etiam Epistola ad Amicum de cognitione diuinae legis.
Epistola de Scriptoribus ecclesiasticis ad Desiderium ponit inter lumina Ecclesiae Origenem, Iouinianum, Pelagium, haereticos; numerat etiam Hilarium Pontificem, qui sancto Leoni successit, qui diu post mortem sancti Hieronymi, clarere coepit.
Epistola de filio luxurioso, & frugi, Pelagiana est; & multum omnino discrepans a vera epistola sancti Hieronymi, de eodem argumento.
Symbolum ad Damasum, quod incipit »Credimus in Deum Patrem«, & clauditur illis verbis, se imperium, & maleuolum, vel non Catholicum, non me haereticum comprobabit; non est Hieronymi ad Damasum, sed Pelagii ad Innocentium. Id ostendit sanctus Augustinus in lib. de gratia Christi, cap. 30. 31. 32 & 33 ubi dicit Pelagium misisse ad Innocentium Papam libellum fidei suae; & ibidem refert verba eius libelli, quae sunt illa ipsa, quae in hoc Symbolo continentur.
Epistolae sancti Augustini ad Cyrllum Hierosolymae episcopum de obitu sancti Hieronymi, sine dubio falsae & supposititiae sunt. Constat enim Cyrillum Hierosolymitanum episcopum obiisse diu antequam sanctus Hieronymus moreretur, scribit enim sanctus Hieronymus in lib. de Script. Eccles. in Cyrillo, Cyrillum saepius expulsum & reuocatum, tandem octo annis pacifice sedisse.
Adde quod epistolae istae, ut etiam epistola Eusebii ad Damasum de morte sancti Hieronymi nouitatem suam manifeste produnt. Nec solum nouitatem, sed etiam imperitiam & imposturas, scribit enim fictitius Cyrillus ad