Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/106

From GATE
Revision as of 23:50, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " est sancti Hieronymi; ita & commentaria quae extant, eiusdem sunt Hierony- mi. Deinde probari potest alio simili argumento ex sancto Augustino; sanctus enim Augustinus in epi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


est sancti Hieronymi; ita & commentaria quae extant, eiusdem sunt Hierony- mi. Deinde probari potest alio simili argumento ex sancto Augustino; sanctus enim Augustinus in epistola ad Fortunatianum citat verba sancti Hieronymi exponentis Psalmum nonagesimum tertium; & verba illa omnia inueniuntur in Commentario isto, ut non videatur posse esse dubium, quin sanctus Augus- tinus citauerit Commentaria ista sub nomine sancti Hieronymi.
Accedit tertium argumentum ex testimonio sancti Hieronymi.
Accedit tertium argumentum ex testimonio sancti Gregorii, qui explicans ver- ba illa Psal. quarti poenitentialis »Cor contritum & humiliatum Deus non des- picies«, allegat sanctum Hieronymum exponentem eundem locum; & exposi- tio illa in his Commentariis inuenitur; proinde testimonio sancti Gregorii, haec ipsa Commentaria sancti Hieronymi esse videntur. Contra tamen sunt argu- menta non minus probabilia. Nam hic auctor in explicatione Psal, sextidecimi, disertis verbis citat Eucherium; Eucherium autem, qui ex scriptis notus est, multis annis sanctus Hieronymus praecessit; neque in libro de Script. Ec- cles. ullius Eucherii sanctus Hieronymus meminit, cum tamen nullum fere praetereat ex maioribus vel aequalibus suis. Deinde hic idem auctor in expli- catione Psal. 108 scribit, suo tempore fuisse annum quadringentesimum ab ex- cidio Hierusalem, in quo coepit ultima captiuitas Iudaeorum; excidium autem Hierusalem contigit anno quadragesimo secundo post passionem Domini, ut idem auctor ibidem affirmat; quibus annis si addamus annos triginta tres vitae Christi, erunt omnes simul anni 475. Igitur auctor horum Commentariorum viuebat anno Domini 475. Atqui sanctus Hieronymus obiit anno Domini 422, ut supra dictum est. Accedit tertium argumentum, quod hic auctor in expli- catione Psal. 86 dicit illa verba: »Nunquid Sion dicet homo«; esse ex Hebraica veritate & tamen in translatione Psalterii ex Hebraeo sanctus Hyeronymus vertit »Ad Sion dicetur homo«, & vere sit est in Hebraeo, ut videatur auctor horum Commentariorum non calluisse linguam Hebraicam, ac per hoc non esse Hieronymus, qui eius linguae, sine controuersia, peritissimus erat. Ac (ut omi􏰁am alia multa) S. Hieronymus in Apologia prima contra Ruffinum scribit, se Commentariolos confecisse in Psalmos; auctor autem horum Commenta- riorum in quorundam Psalmorum explicatione longissimas disputationes vel cohortationes adiungit. Vide Commentaria in Psal. 81. 86. 32. 133 & secundam expositionem Psal. 119 quae habetur ad finem ultimi tomi; isti enim Psalmi breuissimi sunt & Commentaria habent fusissima. Ego igitur (si mihi liceat sententiam meam exponere) existimo, Commentaria, de quibus agimus, ve- re esse sancti Hieronymi, sed non pura. Videtur enim aliquis longe posterior scriptor adiunxisse multa de suo; quod idem accidit versioni Scripturarum ex Hebraeo, quam habemus in editione vulga-