Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/105

From GATE
Revision as of 23:49, 29 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with " Quarti tomi. <br> In 4. tomo sunt commentaria in quatuor Prophetas maiores & Threnos Hierem. <br> Quinti tomi. <br> In quinto tomo sunt commentaria in Ecclesiastem; & in du...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Quarti tomi.
In 4. tomo sunt commentaria in quatuor Prophetas maiores & Threnos Hierem.

Quinti tomi.
In quinto tomo sunt commentaria in Ecclesiastem; & in duodecim Prophetas minores.

Sexti tomi.
In tomo sexto commentaria in Ma􏰁haeum, In epistolas ad Galatas, ad Ephe- sios, ad Titum, ad Philemonem.
Liber Didymi de Spiritu sancto a Hieronymo Latinus factus.

Obseruatio.
In his tribus tomis omnia sunt legitima & certa, quod a􏰁inet ad auctorem, excepto commentario in threnos Hieremiae, qui videtur esse potius Rabani, quam Hieronymi: habetur enim inter opera Rabani & inueniuntur in eo sen- tentiae aliquae ex sancto Gregorio decerptae.
Post Commentarium in Ma􏰁haeum, sequebatur Commentarium in Marcum; quod Marianus prudenter omisit, quia auctor ostendit, se neque Graecae lin- guae neque Hebraicae fuisse peritum; & in explicatione cap. 14 & 15 multa scribit inepta & falsa.

Septimi tomi.
In tomo septimo Commentaria in Psalmos omnes. Versio S. Hieronymi ex Hebraeo.

Obseruatio.
De Commentariis in psalmos obscura quaestio est; scripsit sanctus Hierony- mus in psalmos septem, videlicet in psal. 14. 15. 16. 17. 18. 19 & 20 ut ipse tes- tatur in lib. de Script. Eccles. Deinde scripsit in psal. 44. 89 & 12626 (?), ut notum est ex epistolis eius ad Principiam, ad Cyprianum & ad Marcellam. Scripsit denique Commentariolos in omnes Psalmos, ut ipse idem testatur in Apologia prima contra Ruffinum. Certum est primos tractatus in psalmos sep- tem, periisse; non minus certum est, explicationem trium psalmorum, esse sancti Hieronymi„ et extare inter epistolas. De Commentariolis quaestio est, an sint ista Commentaria, quae sub nomine sancti Hieronymi extant in hoc septimo tomo. Quod enim sint ista ipsa Commentaria, quae nunc extant, pro- bari potest, primo ex eo, quod sanctus Hieronymus in Apologia prima contra Ruffinum, scribit, se in Commentariolis illis vertisse verba Hebraica, »nasse- cubar« quae habentur in secundo Psalmo »adorate filium« eadem autem ver- ba in interpretatione Psalterii de Hebraeo in Latinum, vertisse »adorate pure« & utranque lectionem defendit. Atqui in istis Commentariis, de quibus agitur inuenitur, »adorate filium« & in interpretatione ex Habraeo inuenitur »adorate pure« igitur sicut interpretatio Psalterii ex Hebraeo, quae extat